{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 131.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 131.1-4","ref":"131.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/131.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/131.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/131.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Si accipit enim Intellectum pro facultate: quid adiungit Scientiam? cùm sit tantùm habitus Intellectum iuuans: vel si haec adiungenda fuit, cur non Sapientia? cur non Ars: Sin accipit pro habitu: cur non pari ratione meminit Sapientiae, Prudentiae, ac Artis, qui habitus etiam sunt? Capite 3. ineptè arguit asserentes Animam mouere seipsam: vrget nimirùm de motu locali: cùm illi pręsertim motiones intelligerent Intellectus, & Voluntatis. Capite 4. arguens Animam non esse Harmoniam, quòd neque ratio commixtionis sit, neque compositio: id non probat. Capite 5. proponit varias difficultates, quas non videtur tamen soluere, circa Animae vnitatem. Libro 2. capite 1. Substantiae genus (si genus est) quanam ratione diuidit in materiam, formam, & compositum? Hae nempe sunt vniuocae, & subiectae generi species? Omitto quàm pulchre concludat Animam, esse actum corporis Obseruari dumtaxat velim quàm egregiè intimam Animae naturam declaret celebri illa definitione? Anima est actus primus corpori Physici, organici, &c. Certè ostendit quidem cuius sit: introspice tamen, si potes, vt conoscas exinde quid sit. Fortassis intelliges, dum probat esse quod quid erat corporis egregia illa similitudine oculi, & securis: illam attentiùs considera. Nisi fortè ipsemet non subnotauit huiusmodi definitionis insufficientiam, dum postremum ita concludit, Amplius immanifestum est, si sit corporis actus Anime sicut nauta nauis. Figura igitur sic determinatus, & descriptum sit de Anima. Certè haec verba satis arguunt perfunctoriam solùm fuisse illam definitionem, quam isti sic exaggerant. Ne cauilleris porrò quid intelligat per illud Figurâ dicere, describere, determinare: attende solùm ad finem 4. capitis. Figura, inquit, dictum est, quid sit alimentum exactiùs autem manifestandum posterius Capite deinde 2. magno apparatu demonstrare contendit causam definitionis propositae: attende tamen quomodo probet sola illa 2. definitione, Anima est id, quo primùm vinimus, sentimus, &c. quae & subtilior non est (neque enim explicat cuiusmodi sit concipiendum illud, quo primùm vinimus) & potest rursùs per aliam pari iure demonstrari. Capite 6. insusufficienter partitur commune sensibile: cùm illius species solùm facit magnitudinem figuram, numerum, motum, & quietem.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 130.5-6","label":"130.5 to 130.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/130.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/130.5"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 131.5-8","label":"131.5 to 131.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/131.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/131.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}