{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 139.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 139.1-4","ref":"139.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/139.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/139.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/139.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Scilicet offundendae sunt veritati tenebrae, ne quando fortè illucescat? Alterum, vt potiùs quicquid animo occurrerit effutiamus, quàm vt cedamus aduersario: Quare oportet, inquit, Respondentem non grauiter ferre: sed ponendo quae non vtilia sunt ad positionem, significare quaecumque non videntur: ponit tamen: nam magis perplexos esse, vt plurimùm, contingit eos, qui interrogant: quando omnia, &c. An ne quaeso hoc est agere veritatis amatorem: an Cauillatorem potiùs, & Sophisten inuerecundum? Praetereo quod libro 8. asserit argumentum esse spectandum ante quaestionem: quasi verò constare priùs de quaestione non debeat, quàm vt quaeratur medium ad probandam alteram partem? Praetereo item quod docet non syllogismis apud vulgus, sed inductionibus vtendum: apud Dialecticos verò syllogismis, & non inductionibus Quasi verò & vis syllogismi à plebejo non sentiatur: & Dialecticus non vrgeatur sufficienti inductione, seu enumeratione partium? Praetereo rursùs quod dicit vitiosam esse illam orationem, quae concludit additis, detractisve aliquibus. Quasi verò Entymema vitiosum sit? cuius tamen est longè frequentior, quàm integri syllogismi vsus. Circa Elenchos id vnum adnotari velim, quod Aristoteles sub finem multam haberi sibi gratiam petit ob inuentionem artis ratiocinandi, seu texendi syllogismos, qua Antiquiores caruissent. Primò quippe dum Veteres proponentes plures syllogismos comparat ei, qui plurima omnimodorum calceorum genera proponat, artem autem calceos conficiendi non tradat: videtur satis arguere Antiquiores non caruisse arte conficiendi syllogismos: quando tantam poterant illorum suppeditare copiam. Deinde verò & ipsemet illud non ambiguè (quantum vis incogitanter) testari videtur, cùm de Veteribus loquens sic habet: Non enim artem, sed quae ab arte sunt dantes, arbitrati sunt loqui eruditè, &c. His enim verbis indicat, etsi illi non tradiderint artem, at habuisse tamen artem, ex qua promerent, & communicarent, vt proinde Aristoteles non videatur debere se primum authorem illius iactare Praetereo autem quàm videatur à fide alienum tot praestantes Philosophos, qui ante Aristotelem, ratiocinandi arte caruisse, Magistroque discipulis illam non communicauisse. Haud sanè immeritò Zeno ille Eleates Dialectices author perhibetur, potiusquam Aristoteles. Illum enim Socratem docuisse artem disserendi, & ratiocinandi (quae autem haec ars esse potest, nisi texendi Sillogismos cum συλλογίξειν sit ratiocinari) author est Plato in Parmenide.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 138","label":"EXERCITATIO VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/138"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 139.5-8","label":"139.5 to 139.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/139.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/139.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}