{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 144","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 144","ref":"144","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/144","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/144.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"definitione: & aliunde vult principium esse propositionem, & definitionem principium. Cùm item plura capita insumi ad probandum quòd sit Demonstratio, quae vix vllo discrepante est subiectum istorum librorum: & aliunde tamen vult nullam scientiam probare suum subiectum esse. Cùm Demonstrationem vult esse ex vniuersalibus: & aliunde tamen vniuersalem demonstrationem cum singulari, seu ex singularibus procedente comparat. Cùm docet scientiam non esse, nisi de necessariis: & postea tamen pluribus inculcat scientiam esse fortuitorum. Cùm lib. 2. contra Platonem disserens, docet diuisionem petere, non autem probare: & non longe tamen post disputans aduersus Speusippum, diuisionem non petere statuit. Cùm libro 1. TOPICORVM asserit nullam methodum generalem tradendis lo cis inueniri posse: & ipse tamen methodice tradit, vel affectat certè tradere per diuisio nem, subdiuisionemque quatuor illotum capitum generis, definitionis, proprij, & accidentis, Cùm libro 6. docet fieri posse vt definitio non sit, quamvis significans quoc quid erat esse: & in praecedentibus tamen dictum fuerat definitione significari quoc quid erat esse. Cùm in Elenchis ponit inter vitia dictionis ambiguitatem: & 2. tamen Topicorum ambiguè loquendum docuit: vt superiùs tetigimus Adhaec cùm 1. PHYSICORVM impugnat Principium illud immobile Parmenidis, ac Melissi: & postea tamen lib. 8. probat esse vnum motus principium (seu primum mouens) immobile. Cùm eodem lib. 1. cap. 2 dicit non esse disputandum contra negante principia, cuiusmodi erant duo illi Philoso phi: & postea tamen aduersus illos adeo prolixè disputat. Cùm cap. 5. docet contraria non fieri ex se inuicem: & non longè tamer pòst docet quicquid gignitur è contrario","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 143.9","label":"EXERCITATIO VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/143.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/143.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 144-2","label":"144","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/144-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/144-2"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}