{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 145.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 145.1-4","ref":"145.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/145.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/145.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/145.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Cùm aduersus Empedoclem naturae opera casu fieri asserentem disputat: & fatetur tamen monstra esse peccata, & lapsus naturae: imò & 7. Metaph. cap. 7. quae sine semine nascuntur, casu fieri asserit: vnde & 3. de An. cap. 12 quae natura sunt, inquit propter aliquid sunt. at casus eorum, quae sunt propter aliquid. Cùm deinde cap. 9. necessitatem absolutam impugnat: & in 8. tamen voluit tollere è natura contingentiam. Cùm lib. 3. cap. 1. tot facit genera Entis, quot motus, ex quo sequitur, vt non sint nisi tres Categoriae: & aliàs tamen, vt visum est, decem Categorias constituit. Cùm cap. 4. sumit agendum de solo infinito Physico: & postea tamen disputa de Infinito potentiâ, seu quod adiectione, vel diminutione fit: hoc autem non Physicum sed Mathematicum est, puraeque intelligentiae. Certè eodem cap. docet omnem rem sensibilem esse finitè diuiduam: vt proinde illud, quod est Infinitum potentiâ, non sit ex sensibilibus, seu Physicis rebus. Cùm lib. 4. cap. 1. docet Mathematica non esse in loco: & tamen, vt alia loca innumera praeteream, Libro deinde 5. cap. 3. docet illa se tangere, quorum extrema, id est puncta, lineae, superficies quae Mathematica entia sunt quae enim alioquin erunt?) existunt simul: illa autem existere simul, quae vno in loco sunt Cùm eodem lib. 4. cap. 3. probat nihil esse in scipso: & tamen vnum ex modis existendi in posuerat illum, quo dicitur totum in partibus esse: quod quaeso quid aliud est, quàm totum in seipso esse: Cùm capp. 4. & 6. vult accretionem, & diminutionem esse Lationis species: & antea tamen illas motus species fecerat à latione condistinctas. Cum cap. 12. vult Tempus non esse velox, neque tardum: & vult tamen esse numerum, seu mensuram homogeneam motus, qui velox, tardusque est. Cùm ibidem docet aeterna mensurari tempore non posse: & per ipsum nihilominus tempus quoque aeternum est, vt proinde possit tempus esse mensura homogenea. Cùm cap. 13. docet Tempus non facere corruptionem: & dixerat tamen cap. 12. Tempus per se esse corruptionis causamCùm cap. 14. dicit Tempus esse numerum omnis motus, vt alterationis, lationis, &c.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 144-2","label":"144","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/144-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/144-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 145.5-8","label":"145.5 to 145.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/145.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/145.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}