{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 153.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 153.1-4","ref":"153.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/153.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/153.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/153.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"desidero scire vtrum verum sit omnem animam esse vel Hominis vel Bruti; quonam modo Dialectica id mihi patefaciet per regulas suas diuidendi? & maximè cum Stoici diuisionem hanc antimae constanter tueantur? si dicant Aristotelem aliter diuidere, fit res plenior suspicionis. Cùm enim normas diuisionis vtrique sequantur, dubium fit per neutram diuisionem verum elici, (maximè verò cùm Platonici addant rursus Mundi animam, neque desint, qui putent metalla & lapides viuere & requiritur saltem Methodus discernendi quaenam sit diuisionum omnium vera maximè & germana; profectò autem Dialectica ersi crepuerit, illam non dabit. Cupio tan dem cognoscere vtrum vera sit Arriana illa conclusio, Quod Christus dixit, credendum est; sed Christus dixit se nescire diem iudicijs igitur credendum est Christum nescire diem iudicij. Quaeso enim an non ista est Dialectica argumentatio: porrò autem ita ne veritatem assecuturus sum eiusmodi argumentatione, quae ductura potiùs est in damnatissimam haeresim? non igitur germani hi sunt veritatis cognoscendae modi, quando illam vel nihil praemonent vel etiam impediunt. Sed crede mihi vnaquaeque scientia, vt proprium habet verum cognoscendum; ita proprias habet illius cognoscendae regulas. Geometria habet suum Quadrantem, Arithmetica calculos, Physica sensum, Theologia reuelationem, caeteraeque scientiae alia, ex quibus potiusquam ex vllis Dialecticae placitis secernendum sit verum à falso. Torum quod Dialectica discernere potest in eo est, vtrum per Aristotelem sint tantum quatuor genera Propositionum Modalium, vtrum omne B sit C ex eo quòd omne A est C & omne B est A. Vtrum suppositationes terminorum ad interpretationem potiùs, quàm ad Elenchos pertineant, atque ita de caeteris illis innumeris nugis, quae intra cancellos asseruantur Dialecticae. In his quidem & de his extolli & gloriari potest: at vlterius contendere circa verum veritatem nec debet, nec potest magis quàm sutor vltra crepidam. Continere me hîc non possum quin hoc caput egregio Ciceronis loco concludam. Is enim quantumlibet aliàs Dialectica plurimum tribuat, ac praesertim Oratoriè ac populariter agens, ecce tamen in Academicis, vbi iuxta proprium loquutus est sensum atque institutum, Dialecticam, inquit, inuen tam esse dicitis veri & falsi quasi disceptatri cem & iudicem? Cuius veri & falsi? & in qua re?","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 152","label":"LIBER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/152"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 153.5-8","label":"153.5 to 153.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/153.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/153.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}