{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 155.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 155.1-4","ref":"155.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/155.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/155.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/155.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Cap. 15 dium possit Aristoteles, qui lib. 3. Metaphys. facit hominem genus indiuiduorum, non speciem, nam vltima, inquit, genera sunt in in Lib. I. ca. diuiduis, vt homo. Eius in eodem opere est illud, hominum genus ratione vinit. In lib. auten de longit. vitae, diuturnioris, inquit, vitae est genus hominum, quàm equorum. Atque vt haec tandem sufficiant, nonne perspicuum iam est pueriliter nimis velle te Porphyrianis illis definitionibus adhaerescere cùm non vulgus modò hominum, sed & Clarissimos quosque omnium Ordinum Viros etiam Philosophos, etiam Aristotelem loqui longè aliter, quàm per illas edoceamur. Nonne verò etiam iam intelligis non abs re prorsùs sumpsisse me nihil propriè esse vniuersale, aut si velis etiam praedicabile praeter genus; cùm quidquid vel est essentiale multis partibus, vel de multis praedicatur, genus sit; quidquid est pars gene ris vel de quo genus praedicatur, species, adeò vt album quoque v. c. dici possit essen tiale cygno cùm de illo praedicatur, pro vt sic coloratus est; atque ea ratione non ineptè dicatur cygnus esse de genere alborum. Caeterùm cùm hoc Logicum seu genus seu vniuersale illud ipsum fuerit quod Plato Ideam vocauit, opportunum fortè foret de Ideis hoc loco disserere; verùm cùm illae potissimùm ab Aristotele impugnentur in opere Metaphysico non absonum videbitur in Metaphysicam transferre. De Differentia & Proprio haud leuior sanè ruina est. Differentia enim imprimis est tanferentiam sufficientem ad id, quod susceperis tùm nomen comparationis, idem sonans discretionem, subiungit, vt si quaeratur quid quod dissimilitudo, vt proinde opportuno inter hominem intersit & equum, sufficit vt lure, & ab Aristotele & à Cicerone similitu licamus quòd homo bipes est, & equus quadini opponatur. Quocirca si differentia est drupes, ac ne ad duplicis dumtaxat differenvniuersalium, seu Praedicabilium vnum, detiae, eiusque incognitae pro vnoquoque genebebit esse & similitudo.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 155-3","label":"EXERCITATIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/155-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/155-3"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 155.5-9","label":"155.5 to 155.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/155.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/155.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}