{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 156","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 156","ref":"156","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/156","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/156.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":411,"text":"Nisi fortassis mirari licet naturae benignitatem, quae plaerosque omnes ita dedocet eiusmodi nugas dum negligere & obliuisci voluerint, neque illis perpetuè teneri, vt demùm se illas vidisse vel per somnium vix imaginentur. Quo sanè loco magis demiror, cùm haec non modò dedisca mus, verùm quoad vsum prorsus relinquamus in ipso Scholae limine, ecquis enim extra vel meminit, vel vtitur aut in bonis Ar tibus capescendis, aut in causis perorandis, aut in aegrotis curandis, aut in populis ex hortandis, aut in Legationibus fungendis, aut vniuersè in agendis rebus huiusmodi ambagibus suppositionum, conuersionum, & similium. Quid dicorimò quis est inter argutissimos disputantes, qui meminisse possit, ac praesertim in feruore certaminis mysteriorum artificiosorum, quae vel illo vno incluserunt carmine Phoebifer axis obit Terras, aethramque quot Araneis, Demitor, inquam, cur vix vllus sit, qui non suos oculos fascino detineri malit, quàm agnoscere tandem, ac fateri inutilem esse artem, quae nullius vsus sit, cur ne adolescente ingenuos ita compellamus conterere tempus, ac ea discere in Scholis, quae egressis nihil profutura sint; quasi verò eiusmodi aetasic paruipendi debeat, vt in rebus nihili per multos menses sit occupanda? sed nimirùm ita sit, traditus per manus error abit in exem plum, & quia res non intelliguntur, vel ha bentur difficiles, idcircò & habentur in pretio, & creduntur scitu necessariae, perinde ac si eadem futilia, & operosa esse nequeant, iuxta illud Nae iste magno conati magnas nugas dixerit, adeò vt possit & hoc loco illud maximè conuenire Turpe? St difficiles habere nugas Et stultus labor est ineptiarum. Verùm enodanda hoc loco superest obiectio superiùs proposita de instrumentis artifici vt expeditior sit ad opus peragendum necessariis. Paucis itaque respondeo expeditiorem quidem reddi artificem ad operandum cùm instrumenta ad manum habet, quàm cùm illis destituitur. Nego tamen instrumenta quibus ad Scientiam comparandam instructus quis esse debeat, esse istas Dialectices Dialecticorumve ineptias. Quid ergo, inquies, nulla ne sunt? fateor aliqua quidem sunt, verùm ex Dialectica ista non petenda, atque vt aperiam quid sentio, existimo instrumenta ad sciendum esse primò facilem Mentis naturam, nisi haec enim suppedite ingenium solers, iudicium maturum, & memoriam firmam, frustrà quis ad scientiam contendat. Secundò voluntatem bonam, quae scilicet impigrum ad laborem faciat, quae difficultates vineat, quae quantum natura patitur humana absque regressu vllo progrediatur. Nisi enim haec vigeat frustra eximiae illae dotes Intellectus emineant. Tertiò corpus temperatè sanum, hoc enim si variis morbis, doloribusque diuexetur, parùm pro sint caetera. Quartò copiam rerum externarum, vt scilicet quantum fieri potest quispiam victu, vestitu, caeterisque non indigeat, ne in illis comparandis locet tempus & ope ram, quae studiis foret impendenda.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 155-2","label":"155","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/155-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/155-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 157.1-4","label":"157.1 to 157.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/157.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/157.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}