{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 164","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 164","ref":"164","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/164","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/164","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/164.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":428,"text":"Esto igitur hac propria ratione dicatur aliquid proprium; at quaeso primùm cur saltem colligendo tot definitiones, acceptiones que Proprij nulla recensita est, quae caperet proprietates generum & indiuiduorum: quid enim nihil ne his proprium: Deinde verò esto tantùm specificum Proprium, quid hoc ta men ad hunc locum: sunt, inquis, rerum ommium proprietates aliquae, quae fluant ab essentia? Hoc esto, sed illae tamen quid ad Logicam attinent: nonne spectant vel ad Physicam vel ad Scientias alias, quae essentias considerant? Respondebis fortè & ad ipsam Logicam spectare quatenus copulatae subiectis praedicantur de ipsis; at verò cùm hîc Por phyrius de Praedicabilibus agat, nullo ex his quatuor modis definit Proprium per praedi cari; non igitur de Proprietate hîc disseritur quatenus spectat ad praedicationem. Deinde Porphyrius proprium cum subiecto nor comparat, vt profectò facere deberet cùm sit accidens necessarium, accidens verò definiri cum ordine ad subiectum debeat. Comparat autem cum specie, & sanè quidem ridiculè, siquidem species vt talis est, non cum Proprio, sed cum genere germanam habet comparationem. Et quamvis eadem species subnectum dici valeat, longè tamen diuersa est speciei & subiecti ratio. Dices fortè Proprium pertinere ad Logicam quatenus suffici potest in locum differentiae, cùm defectu definitionis descriptio instituenda est, quae traditur videlicet per genus & proprietatem. Id cùm dedero, fuerit potiùs hoc cùm de definitione tractandum circa locos Topicos, hoc autem loco interserere, quae, precor, est necessitas? Omitto verò cùm hoc quarto modo Proprium definitur, nullo prorsus modo distingui à maximè propria differen tia, siquidem & ipsa quoque conuenit soli, omni, & semper, ac provt haec quidem reci procatur cum specie, ita docet Porphyriu reciprocari proprium. Vt quid ergo haec quarta Proprij definitio iactatur tantopere quae nec ipsi quidem est propria? adiici posset aliquid de Porphyrianis illis exemplis at expendi aliàs poterunt, praesertim verò inferiùs celebris illa risibilitas, cùm de Demonstratione disseretur. Addo hîc solùm tertium modum confundi videri cum quarto per exempla apposita. Vel enim falsum est quòd soli & omni homini conueniat in senectute canescere, & maximè cùm non omnis ad senectutem perueniat. Vel certè cùm hoc dedero, si canis homo non aspergatur, nisi post quam deterior aetas illi obtigit, concedere debes neque homini conuenire risum, nisi postquam natus est. Dices quidem hominem in vtero etiam si actu non rideat, aptum ta men esse ad risum: at ego etiam vicissim dicam hominem in iuuenture, etsi nondum actu canescat, esse tamen aptum ad canos. Quod si de Zoroastre fertur, quod quo est die natus, risit. Quot opponere ego possum, qui in pueritia quoque canos induant? Restat & de Accidente non nihil dicamus, quod cùm sit genus respectu Proprij mirum imprimis cur posterius illo vt ex distincta specie tractetur.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 155.14-15","label":"155.14 to 155.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/155.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/155.14"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 165.1-4","label":"165.1 to 165.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/165.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/165.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}