{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 165.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 165.1-4","ref":"165.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/165.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/165.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/165.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Certè cùm duples fiat accidens, necessarium & contingens illud autem proprium sit, huius quod posteriùs tractatur vna species traditur inseparabilis, quod sanè aliud non est ab eo, quod necessariò inest. Dic quantum voles cum Porphyrio, nigredinem corui, quam vis esse accidens contingens, etsi inseparabilem actu, cogitatione tamen esse separabilem: Id tam profectò non obstat, quin illi insit necessariò. Quid quòd etiam cogitare licet hominem sine risibilitate, vt tu vis, cogitari posse coruum sine nigredine. Cùm enim id non liceat cùm risibilitas sit extra hominis essentiam? Quin etiam millies cogitamus de homine, nihil de eius aptitudine ad ridendum cogitantes. Coruus autem vix vnquam in nostram cadit Imaginationem quin nigrum apprehendamus; vnde & tantò maiore cum necessitate videtur esse Coruus aptus ad nigredinem, quàm homo ad risum, quòd Coruus semper niger sit, homo non nisi interdum rideat. Deinde mirum etiam videtur quorsum huc translata sit ista de accidente tractatio, cùm tota sit Physica vel alterius certè scientiae. Haec enim quid ad Logicam Videmus certè etiam à plaerisque integram eius disputationem in Metaphysica institui. Dices quidem vt circa Proprium, ad Logicam etiam pertinere quatenus est quoddam Praedicabile. Verùm vt taceam genus esse quatenus multis commune est, nonne augere admirationem debet, quòd ex tot collectis definitionibus, nulla sit qua accidens definiatur per praedicari. Et talis quidem hoc loco fuerat necessaria; at istae omnes quae traduntur, alienae penitùs sunt. Vt hoc autem sanè concedam posse multa, quae in hunc locum accidentia congeruntur pertinere ad Logicam sub aliis nominibus, attamen ea erunt partis Topicae, seu inuentionis argumentorum: siquidem esse album, nigrum, doctum, sapientem, fortem, temperantem, aliaque similia, vt meliùs Adiuncta dicuntur quàm accidentia, ita propriè sunt loci adiunctorum. Eadem rarione lignum exuri, vrbem expugnari, hominem caedi, Catonem propria interire manu, non accidentia, sed meliùs Euenta aut effecta dixeris; vnde & proprie ad locum Causanum, Effectorumque reduxeris.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 164","label":"Cap. 15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/164","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/164"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 165.5-8","label":"165.5 to 165.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/165.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/165.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}