{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 166","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 166","ref":"166","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/166","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/166","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/166.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":445,"text":"Quocirca mirum videri non debet si igitur, inquiunt, tot sunt Categoriae quot sunt interrogationes, quae de prima aliqua ubstantia, vt Socrate fieri possunt; huiusmodi autem interrogationes sunt omninò decem; ecce enim de Socrate quaeri potest primò quid sit? & ecce Substantiam. Secundò quantus sit, & ecce Quantitatem. Tertiò qualis sit, ecce Qualitatem. Quartò quò referatur, ecce Relationem. Quintò quid agat, ecce Actionem. Sextò quid patiatur, ecce Passionem. Septimò vbi sit, ecce Vbi. Octauò quomodo sit, ecce Situm. Nono quo tempore sit, ecce Quando. Decimo quomodo indutus, ecce Habitum. Quaeso autem quomodo ausint qui se iactant Philosophos, deductionem huiusmodi pro ratione venditare? Volunt omnes Categorias distinguendas esse per ordinem ad primam Substantiam? Quomodo ergo erunt Classes rerum omninò distinctarum, si tantam cum vna connexionem habeant? Quorsum nam quaecumque sit inter illas distin ctio, atque constitutio ex interrogationibus petitur? Cedo tandem & quorsum plures de eadem prima Substantia fieri nequeant interrogationes? Quid enim de eodem Socrate quaerere mihi amplius non licet an sit? per quid sit? cuius causâ sit? cum quo sit? & Alia igitur ratio, quae videatur firmior haec afferri solet, Quidquid est vel est substantia vel accidens, si Substantia, haec constituit primam Categoriam; si accidens hoc vel absolutum, vel respectiuum vel mixtum est, si absolutum aut sequitur materiam, estque Quantitas faciens secundam Categoriam; aut formam; estque Qualitas quae constituit ter tiam. Si Relatiuum, est Relatio, huius autem est quarta Categoria. Si mixtum, vel est aliquid in fieri, quod quidem provt est ab agente appellatur Actio, ecce autem quintam Categoriam; pro vt in patiente recipitur, Passio, ecce verò sextam. Vel est modus quo res constituitur aut in loco tum simpliciter, estque Vbi statuens septimam; tum cum ordine partium, estque Situs creans octauam; aut in tempore & est Quando nona Categoria; aut in possessione vestis, vel ornatus, estque Habitus extrema omnium Categoriarum. Rursus & alia ratio sic contexitur (ne in singulis sigillatim reiiciendis tempus conteramus) Omne Ens vel est per se & propter se; vel in alio & propter aliud; si prius, est Substantia prima Categoria; si posterius, Accidens, cuius nouem summa capita ita colliguntur, Accidens necessarium est vt substantia det, accipiat-ve esse, aut vt esse conseruetur: si prius sunt duae Categoriae, Actionis nempe qua esse datur, Passionis qua recipitur: si posterius vel rem productam fouet, vel conseruatam sequitur; si illud, aut extendit materiam, estque Quantitas; aut perficit formam, estque Qualitas; aut exteriùs solùm adiungitur, estque Habitus, quae tres sunt Categoriae. Si istud, vel est absolutum, vel relatiuum; si primùm aut consequitur ratione durationis, & est Categoria Quando, aut ratione loci, & tum vel absolutè, & est Categoria Vbi, vel ratione dispositionis partium, & est Categoria Situs. Si secundum, illud constituit Categoriam Relationis. Proponitur & alia haec ratio, Omne Ens vel est Substantia (quae suam facit Caegoriam) vel Accidens.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 165","label":"EXERCITATIO III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/165","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/165"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 167.1-3","label":"167.1 to 167.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/167.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/167.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}