{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 196","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 196","ref":"196","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/196","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/196.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":170,"text":"carnes eiusdem suauitatis & heluoni isti, & illi qui mihi quondam fuit discipulus, cui carnis vsus tota vita horrori fuit maximo? nonnè si eaedem res eodem modo afficerent omnes, omnes easdem aequè sectarentur; aut aequè refugerent? Quî fieri siquidem potest, vt cùm ego exempli causâ rosarum odorem suauissimum habeam, non alius quoque suauissimum perinde haberet, si eodem quo ege modo illum perciperet? an si ego non magis auerser foetorem cadaueris, quàm ille odorem rosarum fidem mihi facturus es, eundem illi exhiberi rosarum odorem quem ego percipio? ferunt Spartanam olim quandam ad vxorem Deietari Berenicen accessisse, cumque altera constitisset prope alteram, vtramque statim auertisse vultum, hanc quia vnguenti, illam quia butyri ferre odorem non poterat. Nonnè ergo necesse est ipsis vnguenti & butyri diuersas fuisse factas apparentias, Hinc consequenter minimè est mirum si tam diuersa sint hominum studia, si, inquam, vt Pindarus ait, Hic velocis Equi gaudet honoribus, Ille inter thalami viuit opes iners, Est quem pontigradae nauis amor tenet, Et vt Horatius illum imitatus, Multos castra iuuant, & lituo tubae Permistus sonitus, bellaque matribus","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 195.9-10","label":"195.9 to 195.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/195.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/195.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 196-2","label":"EXERCI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/196-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/196-2"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}