{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 214.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 214.1-4","ref":"214.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/214.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/214.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/214.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Videlicet minae illae terrent, Domine Politice, Domine Politice, nimis liberi sententiam tuam eloqueris. An non autem vereris, quòd Domini fratres illud sciant, & forsitan in futurum tibi illud compensaturi sint? Quid si lupus in fabula? Quàm horrerem, si aut cùm ipsis aliquando nomen dedissem, refractarius essem, & Apostata; aut si aduersùs eorum praestigias non essem iampridem factus exorcista Sed his omissis, illis superatis, mos tibi demùm gerendus est. Et optassem quidem magis sententiam tuam accipere, quàm meam inscitiam tibi proferre. Quanquam enim pro modestia tua singulari praeoccupaturus sis causam vnicuique propriam meritò haberi suspectam, praestareque vt alienis diiudicetur oculis: Et φιλαυτίαν tamen in te φιλαλήθια longè vincit; & non ignoras tenue, Scepticumque meum ingenium vix posse quidpiam exerere, quod tibi probè satisfaciat. Age tamen, quando amicitiae iure illud postulas, vt quomodocumque tandem meum tibi sensum hac in re aperiam, quod tergiuerser nihil est. Neque enim vt rogatus cantor obmurescere debeo, qui ineptus videri malo, quàm amico non obsequi. Hoc vnum velim praefari liceat, meas me nugas, & coniecturas nunquam venditare pro veritate ipsissima. Tametsi enim tu me ferè Pyrrhonium esse prohibes, sicque semper vrgere soles, quasi aliquid habeam, quod Dogmaticos proferam: vicissim tamen amicitiae iure illud debes concedere, vt viuere in diem liceat, & nihil vnquam vel efferre, vel excipere praeter fines merae probabilitatis. Hoc certè loco eam Fludi do sententiam videbor tribuere, ob quam vir cordatus posset stomachari: Verumtamen, vt valde exopto aliud animo ipsi insidere, quàm ego videor ex eius libris satis apertè colligere: ita contestor ipsum posse eo se modo interpretari, vt sensum hunc meum corrigat. Quorsùm id enim ipsi denegetur? Itaque ea mihi est mens, vt quaecumque tandem mea videatur vel dictio, vel sententia, nolim vnquam seu veritati, seu personae factum praejudicium. Accedens iam ad Opera Fluddi conscripta aduersùm te, videor primùm dicere debere de scribendi genere, dicturus postea de argumento. Cùm attingo scribendi genus, elocutionem non intelligo. Suo quisque modo loquimur, & seu Barbarismus, seu Graecismus sit, curanda parum verba sunt, dummodo sensus constare possit.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 213.11-12","label":"213.11 to 213.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/213.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/213.11"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 214.5-6","label":"214.5 to 214.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/214.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/214.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}