{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 220","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 220","ref":"220","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/220","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/220","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/220.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":408,"text":"Numeri videlicet, qui per illas designantur, puta quinque per H, sex per 3, decem per: in seipsos semper redeunt; cyphris eisdem semper expressis, quoties quadratè, cubicè, & sic deinceps multiplicantur. Etenim 5. ductus in se producit 25. hic rursùs in 5. facit 125. hic iterum in 5. creat 625. atque ita de caeteris. Hîc non memoro, cùm tres hae literae I, N, 1, (non sunt autem characteres mare rialiter, hoc est quatenus pronunciantur, leu delineantur, accipiendi: sed formaliter, hoc est pro ipsis proprietatibus, seu virtutibus, quas designant) cùm hae inquam tres literae appellentur Patres respectu rerum faciendarum, assignari illis ex opposito tres Matres, videlicet W, D, N, vt ex illorum cum istis mixtione procreentur omnia. Cùm scilicet Moses initio quorundam rium meminerit; Tenebrarum putâ, Aquarum, & Lucis creatae; seu, vt ita interpreter, Materiae, Medij, & Formae in rebus; idcircò N tenebris, D aquis, Uluci, seu igni attribuitur. Veruntamen hoc iam pertinet ad Macrocosinicum Mundum Vt itaque paucis concludamus circa Archetypicum; is ita vocatur, ac praetereà siue Idealis, siue Exemplaris, quoniam ad illius exemplar visibilis Mundus constitutus est: cùm & aliunde ipsa Lux operatiua omnium non tam Ideam contineat, quàm ipsamet Idea sit rerum omnium, quae procreantur. Neque enim quidpiam efformari potest cuius Forma, seu similitudo non praeexistat in Formatore, vel Formator quoque ipse sit. Dicitur autem praeterea, Mundus Intelligibilis; tum quòd sit diuina Mens, siue purissimus Intellectus, qui omnia intelligat, & omnia faciat intelligibilia: tum quòd possit intellectu solo ab homine percipi; neque enim hanc lucem videre corporeis oculis fas est. Quippe ipsa nondum omninò separari potuit ab aethereo suo spiritu: etsi is fuerit ab aliquibus ad eximiam vsque tenuitatem, & pelluciditatem redactus. Sed neque illud perare audent, vt Lux ipsa nuda, ac secre ta possit conspici; cùm, Fluddo etiam referente, Moles quoque ipse post superatas quadraginta nouem portas Intelligentiae, quinquagesimam, seu supremam aperire non potuerit; sed tum demum illi dictum sit, posteriora quidem mea (hoc est amicientem spiritum aethereum) videbis: faciem meam (hoc est lucem Spiritu denudatam) non videbis. Ad haec, Mundus quoque iste dicitur Formalis; quòd lux sit forma purissima, formarumque omnium seminarium. Dicitur Supra mundanus; quòd eius condi tio sit supra hunc sensibilem, quem solum vulgus appellat Mundum. Dicitur Superessentialis; quòd sit omnium rerum Essentia essentifica, quodque caeteris omnibus essentiis super emineat Dicitur Super substantialis; quòd sit ensupra materiam, quae quòd illi subiaceat Substantia propriè dici videatur. Dicitur Super calestis; quòd feratur supra Spiritum, qui Aether dicitur, seu Caelum; vel quod emineat supra omnes Caelos, in quos statim distinguemus Mundum Macrocosmicum.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 219.9-11","label":"219.9 to 219.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/219.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/219.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 221.1-4","label":"221.1 to 221.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/221.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/221.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}