{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 229.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 229.1-4","ref":"229.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/229.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/229.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/229.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Neque enim in Diatessaronte duorum tonorum alter est in proportione sesqui-octaua, & alter in sesqui-nona; sed ambo sesquioctaui sunt: Quia quod Comma, seu sesqui-octogesimum vni sesquioctauo adimendum esset, vt relinqueretur proportio sesqui-nona, & aliunde emergeret sesqui-quindecima, seu vulgare Semitonium; illud potiùs adimitur isti Semitonio, vt Lemmatis ratio relinquatur. Hinc & Semitonium non est ipsi in ea ratione, quae 16. ad 15. sed quae 256. ad 243. quod lemma inscriptum habetur, duplatis, nempe, his numeris, efficientibusque Fluddo 512. & 486. Et miror quidem quomodo ipse Musicae quoque praxeos amans, non elegerit potiùs diuisionem Quartae in tonos minorem, ac maiorem, & majus Semitonium: Sic nimirùm & cantus praxi sese magis accommodasset, & cùm pro tota Diapasonte, tum pro toto Monochordo reperisset numeros & breuiores, & concinniores. Veruntamen hoc condonandum est, & quod Philosophiae Platonicae amans vltra Procleanam inuentionem moiri quidpiam noluerit; & quod si incoepisset diuisionem superioris Diapasontis à 90. verpi causâ, ad 180. canere debuisset opposito modo: neque prima, & secunda Hierarchiae cecinissent Vt, Re; sed Fa, Mi: vt neque Mars cum Sole, Mi, Fa, sed Re, Vti icque hoc inuentam illam medietatis & medij rationem prorsùs interturbasset. Porrò quod attinet ad istam Superiorem Diapasontem, cùm ex obiecto tibi Monochordo colligi non possit an diuisio eius Arithmetica, an verò Harmonica sit: elicio tamen ex eo, quod habet in Microcosinico iptractatu, diuisionem esse Harmonicam, Sole in parte infima assumpto. Diapente enim collocatur inter Solem, & Caelum Stellatum; Diatessaron inter hoc Caelum, & supremam Hierarchiam. Quare autem putes inter Solem, Martemque esse Semitonium i nisi quia Solis Medietas est, quae ad ipsum Martem refertur? Quare item Caelum Stellatum cum tertia Hierarchia semitonium aliud sonet; nisi quia Caelum Fixarum est Fluddo veluti diaphragma, aut septum quod dam Medium? Quare denique caeteris & Caelis, & Hierarehus tribuantur Toni integri; nisi quia Tota quaedam sunt, & vt Integra quaedam concipiuntur? Quod ad Diapasontem Inferiorem spectat, elicio ex eodem tractatu, diuisionem eius esse Arithmeticam.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 228.16","label":"Cap. 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/228.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/228.16"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 229.5-7","label":"229.5 to 229.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/229.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/229.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}