{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 234","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 234","ref":"234","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/234","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/234","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/234.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":351,"text":"minus semitonium collatum cum Caelo Stellato: quorsùm tamen non sonat quidpiam maiore etiam tono majus, cùm par sit illam magis distare à Caelo sibi supposito quàm à superposita sibi secunda Hierarchia? Adnotabo ne quod in Monochordo Diapasontem fecerit ex nouem Ordinibus, qui scilicet respondeant vocibus quatuor Dia tessarontis, & quinque Diapentes: cùm in Diapasonte tamen non sint nisi octo voces (ex quo Octaua dicitur) ob contiguarum Diaressarontis, ac Diapentes coalitionem? Sed nimirùm voluit aut duos Ordines vnisonos esse; aut vnum perpetuam occupare pausam, canereque solum quod appellant, Tacet. Secundò eadem propè dicenda de Regione Aetherea, seu enim Solem accipiat pro aequali Lucis, Aetherisque contextura, ac Philosophico lapide; seu pro Auro metallico, in quo sit Elementorum perfectissima temperies; dicat nobis qua obseruatione seu guttulas illas lacteas, seu Metalla etiam caetera, quae sunt seu Stellae, seu Planetae, deprehenderit habere proportiones huiusmodi cùm inter se, tum ad ipsum Solem? Quare in tanta Planetarum inaequalitate, generalis adeò fiat sesqui octaua ratio? Cur Sol, potentissimus omnium, duo solùm canat semitonia? Cur Firmamentum continens tantum lactis virginalis, vt mille Solibus nutriendis sufficere posset, vnicum semitonium? Cur non Saturnus, saltem post Solem, validissimus constituatur; ipse praesertim vicinior & scaturigini Lucis, & Firmamenti vberibus, quae si olim debitè suxisset, fortassis Lac illud lunonium non effecisset Galaxiam? Sed haec, & alia id genus omitto, ac reflexionem illam praesertim Planetarum productricem, qua gratis mage fingi quid valeat? Neque verò etiam requiro in hoc Aethere Lunulas louiales, Saturnias ansas, cornua Venerea, magnitudines Acronychias; non item itus, reditusque in Mercurio, ac Venere à superioribus distinctos, non Lunae nodos, & limites, caeteraque similia; hoc enim demum esset in scirpo, quod aiunt, nodos quaerere. Denique idem dicendum est de Regione Elementari, quippe quanquam in Elementis discrimen agnosci potuerit in quantitate, raritate, virtute, colore, & similibus: at obseruationem in hisce adiunctis quomodo potuit facere, vt adnotarentur tales proportiones? hoc fortè mirum; quorsum cùm velit Aërem tantum possidere viuifici Spiritus, & Ignem esse rerum destructinum: inter tamen Aërem, & Ignem semitonium solùm constituat; constituat autem tonos integros cùm inter Terram, & Aquam; tum inter Aquam, & Aërem; & maximè quidem cùm Aër, & Aqua ad vnam Spaeram pertineant? Hisce ne aliquid attexam circa inconcinnitatem Scalae Musicae ad Monochordum applicatae?","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 233.15-16","label":"233.15 to 233.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/233.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/233.15"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 235.1-4","label":"235.1 to 235.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/235.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/235.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}