{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 245.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 245.1-4","ref":"245.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/245.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/245.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/245.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"Circa quintam de fictitiis illis Angelorum nominibus: mirum imprimis quòd te mente captum, & oculis dicat, qui nomina multa Angelorum in Literis Sacris allegata non inueneris. Quasi verò tu loquutus fuisses de nominibus, quae in Sacris Literis inuenire licet, & non de illis fictitiis? Dicit te potuisse nominum illorum significationes ex suis scriptis accipere. Scilicet psum Doctorem habere, suspicereque debueras; quasi vel non posses aliunde nominum illorum interpretationem doceri; vel habita ex libris Fluddi Etymologia nominum, res ipsas statim arripere, defendereque cogereris. Si fecisses, persuasum haberes vt Angelus Nohae fuerit Tophiel, Iacobi Peliel, Eliae Meltiel; vt aliorum Zachariel, leremiel, Vriel: Itemque vt Michaël Salomonis Angelus praesit Soli; Gabriel Iosephi Lunae; Zadkiel Abrahami Ioui; Raphaël Tobiae Mercurio, &c. Ad me quod spectati fateor licere rebus vel nouis, vel non nominatis nomina quaedam imponere: alioquin enim quomodo vel colloqui homines possent, vel seu ambages, seu importunas deuitare periphrases? Quamobrem neque etiam nego Angelos varios posse, variis, ipsisque recens excogitatis appellari nominibus. Veruntamen quaestio heic est, an diuinitùs inspirati fuerint, qui vocitauerunt primi Angelum Adami Razielen, Nohae Thophielem, &c. Et ij non fuerint potiùs Magi, Cabbalistaeque posteriores, qui ludere, & credulae plebi illudere voluerint, excogitatis solertiâ quadam huiusmodi nominibus, ad imitationem illorum, quae obseruare in Scripturis licet. Ac dicit quidem attributa esse à veteribus Sapientibus, Cabbalistis, Magis: At quomolo nobis fidem faciet hosce Sapientes, Cabbalistas, Magos Caelesti quadam traditione accepisse illa, quae attribuerunt nominas Vt certè negari non potest tradita esse quaedam à Mose LXX. Senioribus, quae non fuerint vulgo reuelata: ita non video probariposse ea, quae nobis iam Cabbalistae insusurrant, deriuata esse ex illis vsque temporibus. Egregios sese heic dicant; non credam neque persuadebor, etsi iurent millies, & Deum, hominumque sidem inuocent, quod mihi dixerint, siue ad nomina ista, siue ad aliquid aliud ex Cabbala spectans, id ipsum esse, quod à Mose Senioribus illis reuelatum est. Deum immortalem! quantus nugationis quantus iactationi, quantus malae fidei locus; si dum isti quiduis nobis, vt ex Mosis pulpito dictant, bibula aure accesserimus? Nihil hîc porrò attingo ex iis, in quibus Fluddus Venetum excusat.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 244","label":"244","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/244","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/244"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 245.5-8","label":"245.5 to 245.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/245.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/245.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}