{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 257.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 257.1-4","ref":"257.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/257.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/257.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/257.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Existimarim Viridem dici, quòd vt color viridis est capax omnium colorum recipiendorum, adeò vt potestate quadam caeeros omnes contineat; ita Spiritus ille Mundi, ex se vniformis, pro varietate ta men subiectorum in varias quasi species transformatur, adeò vt meritò censeatur Formarum omnium seminarium. Nihil attingo circa illa, quae ad Libri calcem deducuntur Corollaria. Quòd sugillare enim vrdetur fundamentum Cephae, seu illius Petrae quod nos Catholico-Romani profitemur positum à Christo, contra opiniones exortas superiore saeculo, & quas professionem amplectitur Fluddus; patet nihil minùs illum curare, aut reipsâ intelligere, adeò vt proinde nihil sit necesse tempus nos heic conterere, & desudare, vt fieri solet, ad defendendum Primatum illum, de quo Fluddo quaestio non est. Quàm rideret, si cùm ipse vsurpauerit & Christum vniuersalem, & speciales Perras, seu Petros sensu iam exposito; tu mordicùs verbis adhaerens, & ex illis vim faciens, insectareris illum ex vulgari sensus quasi ignorans vt ipse cum suis Sapientibus, vnum loquatur, intelligat aliud Quòd Fluddus item contendit Petram, quae in Scriptura occulitur, esse tum speculatiuè considerandam, tum practicè: perspicuum est hoc nihil esse aliud, quàm attenta meditatione contemplandam esse naturam Spiritus illius etherei, & solerti operatione illum sic esse deducendum, vt appositis apponendis euadat tandem in Opus magnum, seu Lapidem Philosophicum. De Petrae huius incarnatae, in Scripturis occultatione, inquisitione, in uentione, quidpiam dicetur non multò post Libri etiam Tertij series, quam proponit. de Alchymiae verae essentia, & laudibus, distingui potest in tres partes. Primum enim postquàm Fluddus prooemiatus est, & priusquàm diuidat Alchymiam, aggrediaturque dicere de te, insectatur Chymiam notham, vnâ cum spuriis eius filiis, qui, quòd Sapientum scripta non percipiant, operam hîc, & oleum perdunt, ac (postquàm fortunas cùm suas, tùm aliorum dilapidârunt aut in nebulones, deceptoresque euadunt; aut antimonialibus, Mercurialibus, vitriolatis, aliisue id genus experimentis Medicinam facientes emendicare vitam coguntur; aut in hospitalibus, inquit, vitae residuum conterere obseruantur.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 256","label":"256","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/256"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 257.5-7","label":"257.5 to 257.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/257.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/257.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}