{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 258","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 258","ref":"258","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/258","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/258","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/258.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":448,"text":"Est enim ignis ita temperatus, vt etiam aquae formam induat (quod superiùs est obseruatum) & quia ignis simul est, & aqua, idcirco nunc Sol, nunc Mercurius, nunc ανδρέγυνος dicitur. Quandoquidem autem verus Alchymista vnicam auri deligit substantiam, in quam sui Agentis actionem inducat; & aliunde in isto suo agente non fluctuat, sed à capite, quod aiunt, ad calcem, methodo eadem, illo vtitur; haec causa est cur Fluddus dicat versari veram Alchymiam in substantia vna, & Methodo vnica, ac lineari: cùm alij etiam illud crebrò dicant, egere se vnica fornace, vnico vase, &c. Qui igitur sic operantur, hos Fluddus Sapientes, & Sapientiae, Doctrinaeque filios nominat, caeteros vocat Spurios Chymistas, seu Pseudo-artifices; quasi non rectam, & linearem Methodum sequuti, variè nutent, seu in Agente, seu in Materia, & quidem siue Lapidem quaerant, qui tam ad Aurum, quàm ad Argentum conferat, quod Fluddus dicit Spuriam Alchymiam agere in opere vniuersali, quaesito, supple, in Animalibus, &c. siue speciatim quaerant cùm Aurum, quod ille dicit agere in opere particulari ad Rubrum, & quidem per media cementa, pulueres, &c. tum Argentum, quod ille dicit agere In opere particulari ad Album, & quidem, vel per illam satis vulgarem Cupri dealbationem; vel per quaesitam vulgò Fixationem Mercurij, &c. Ex his pernosces quid velit Fluddus, cùm illa Alchymiae definitione tradita, subiungit, Ab hac ergo definitione excluduntur spurij illi Chymistae, qua in vanis tincturis tam ad Rubrum, quàm ad Album versan tur, quae ignis examen minimè sustinere possunt, cùm non nisi vnica sit in Mundo Tinctura viuisica, seu Specifica, a Mundi origine creata, & creaturis diuina bonitate impertita, mediante qua, quaelibet in orbe vniuerso res suum habet & nomem & esse: Atque haec est illa virtus, & verita circa creaturae meditullium versata; sine qua nihil in Mundo viuere, imò vero-ne momento quidem temporis existere potest; vipote praeter quan nihil in rerum natura veritas est dictitandum, sed pro simulacro falso reputandum. Quare Mersenni contra Chymiae artem, & Chymicos in genere vehementiam, & violentiam tam immaturam haud satis mirari possum, &c. Verùm quod Fluddus quaeritur fuisse à te in Chymistas dictum, circa Quaestiones videndum est. Quanquam non est cur dicamus quidpiam de duabus extremis, seu tertia, & quarta; quae ipsi Fluddo, nescio quo lapsu e memoria exciderint. Fortassis quidem earum solutionem subintellectam voluit cùm ex dictis opere toto, tum ex dicendis libro sequente de Fraternitate Cruci-rosea; attamen nihil attinebat simul cum aliis proponere, nisi simul tractandae forent. Verùm seu aliquod, seu nullum obliuionis huius habuerit consilium; patet, si volueris quidpiam respondere, vt illae accipiendae sint, & quae futura fuisset Fluddi circa illa responsio. Circa III. enim dixisset haud dubiè non fuisse soli Adamo concessum eum Arboris vitae cognoscere succum, qui vitam parat perpetuam; cùm nempe veri Alchymistae, veram huius succi cognitionem habeant; quippe qui nihil aliud sit; quàm Lapis Philosophicus, Elixir vitae aliàs dictus.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 257.5-2-8","label":"257.5 to 257.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/257.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/257.5-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 259","label":"259","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/259","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/259"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}