{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 259","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 259","ref":"259","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/259","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/259","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/259.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":407,"text":"Dixisset etiam hominibus datum perfectas plantarum, lapidum, & metallorum naturas post lapsum quoque Adami scire; cùm Fratres Cruci-ro ei Lapidis beneficio haec, & caetera nouerint Circa IV. verò vltrò affirmasset tradi ab Alchymia vera certas regulas potabilis auri hoc est Lapidis, seu Elixiris Philosophici conficiendi. Affirmasset illius vsu iuuentutem testitui, & ad hoc citasset illud, Ecce renouabo omnia, itemque illud, renouabitur vt aquila inuentus tua, caeterâque omninò multa. Sed vt ista missa faciamus, dicamus potiùs ad quaestionem Primam. Itaque tua querela est, quamobrem non loquantur clariùs? Addis causam tibi videri, ne toti Mundo fabulam aperiant, & se stultissimos exhibeant. Alio locovocas ingenia haec melancholica, insana, superba, quae si quid vtile habeant, reserare nolint, ac proinde vt putrida membra è Republica exscindenda sint: subiicisque te admirari quod Deus tales tenebriones omni cognitione non spoliet, nisi quia reseruat eos ignibus aeternis, &c. Ego, vt rerum fatear, non probo hanc obscuritatem. Vt nihil est oculis meis amabilius ipsa Luce per quam caetera pulchra sunt; sic meae menti nihil est gratius ea sermonis perspicuitate, quae citra ambages quiduis exhibet. Sed huic hominum generi (mi MERSENNE) quid facias? Citiùs aquam ex pumice, quàm ex ipsis apertam vocem: an-ne propterea excandescendum Certè dum rem considero, ea non videtur esse tanti. Ac zelum quidem tuum suspicio, cùm ob quae sita ipsis inuoluera ex Religione, inueheris: at si praecisè illos spectes, quatenùs artem sibi suam habent, & figmentis variis illam obtegunt, non est quare succenseas. Sed in Deum, inquis, sunt ingrati, & inutiles Reipublicae; quod ad Dei attinet causam, ipsi suum habent iudicem, qui super bonos, & malos pluens viuere multos patiturquorum fortassis non est Mundo gratitudo testatior. Ad Rempublicam quod spectat, quàm multos inde expelleres, si inutiles abigeres omnes; non is est finis societatis, vt in commune omnes conferant; sed vt communium omnibus prosit. Cùm non omnes ea sint foelicitate, vt praesint, prouideant, benefacianti id agere vt aliqui possint, esse alios necesse est, qui subsint, regantur, beneficia ferant. Tolerantur in Republica Comoedi, Agyrtae, Mimi, Moriones, & bene multi, qui fabellis, emblematibusque plebem detinent: cur non videatur saltem inter istos tribuendus Alchymistis locus, dum suis jactationibus, pollicirationibus, aenigmatibusque & gryphis auidas spes tam multorum lactant? Quare saltem non tolerentur, ea ratione, qua sancti Patres docent tot animalcula, inutilia plerumque visa, in Mundo pullulascere? At isti, inquis, sic affecti sunt, vt nolint prodesse, cùm possint. Id ipsi negant: quid facto opus? nam & ipsi quoque se esse Reipublicae vtilissimos profitentur. Non omnibus studeant: vides vt indignos, fatuosque duntaxat arcere se ab arcanorum participatione dicant.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 258","label":"258","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/258","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/258"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 260.1-5","label":"260.1 to 260.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/260.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/260.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}