{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 262","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 262","ref":"262","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/262","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/262","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/262.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":376,"text":"Quare ex hoc capite noscet non omnia modò praesentia, quae, & ex quocumque interuallo, volet; sed praeterita etiam, & futura; adeoque & cogitationes hominum, & causas rerum naturalium, & idiomata omnium Gentium, & quicquid artes omnes pollicentur. IX. poterit proinde adesse cui, quando, & quomodo volet, ipsumque docere quicquid expedierit: tametsi, quòd non soleat simile gaudere nisi simili, non sit futura ipsi germana, idoneaque Societas, nisi cum iis, quos foelix Genius ad fastigium paris cum ipso beatitatis euexerit. Germanam dico, & idoneam; nam si qui fuerint ex mortalibus, qui pura mente praediti ad veritatem ardenter contendant, hoc non obstabit, quin ad ipsos quandoque diuertat, vt veritatem illis ostendat, foelicitatisque tramitem demonstret. Siquidem licet mortalitatis conditionem exuerit: humanitatem tamen retinebit, qua erga bonos bene affectus, eorum consortio delectetur, ipsisque benefaciat. X. Tandem ex his dotibus, admirandaque scientia, nulla prorsùs erunt opera stupenda, quae patrare non valeat. Quippe neque rerum vireis ignorabit, neque applicationis modum: & ea facultate aliunde pollebit, qua vel momento, quaecumque volet, assequatur, & copulet. Descripsi huc vsque ex Fluddi sententia Fratrem Cruci-Roseum. Tu an risum tenueris, an patientiam nescio: mira etenim hinc absurditatis, illinc impietatis species. Vtcumque sit, resiste paulisper, donec absoluo fabulam. Sequitur enim declarem tibi quid circa Quaestionum, quas attigimus, solutionem intelligat Fluddus. Cùm itaque ille supponat & ab aeuo extitisse, & etiamnum euadere quosdam ex mortalibus, quales mox antè descripti sunt; quid putas per illorum Domum, Castellum, Palatium, Caenobiumque interpretatur? Profectò nihil intelligit aliud, quàm Aethereum Spiritum, seu Petram illam Macrocosmicam, supra cuius firmitatem fundata est Fratrum illorum existentia, & beatitudo. Mons est, quia non sine labore fastigium eius attingitur; Ratignabilis, quoniam ipsum Sapientes intelligunt soli; Domus Sapientiae, ob inclusam Lucem, quae Sapientia est; Domus Dei, quia ipsa Lux Deus; Domus panis, quia non alio cibo, aut potu Fratres indigent. Hic nempe *** demum panis Angelorum, & Manna absconditum, hic Paradisus, in quo datur comedere de ligno vitae, &c. vides prolido qua lla tendant, Domus Dei magna est, & ingens locus possessionis eius: & Beati, qui ambulant in viis Domini (hoc est laborando, vt figant Aethereum istum spiritum) labores enim mamtum suarum manducabunt, & alia similia. Quidenim putas, intelligit per Genus electum, Populum acquisitionis, &c. Non aliud sanè quàm Fratres descriptos, quibus etiam accommodat illud, mortalem tunicam deponentes, & iminortalem sumentes, & consitentes nomen Dei, modò coronantur, & accipiunt palmam. Scilicet Mortem; Resurrectionem, Glorificationem longè abest vt captu nostro vulgari accipiat.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 261.13-15","label":"261.13 to 261.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/261.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/261.13"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 263.1-4","label":"263.1 to 263.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/263.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/263.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}