{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 264.5-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 264.5-8","ref":"264.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/264.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/264.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/264.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Non enim te latet vt cùm fuerim aliis Exercitationibus innutritus, istud philosophandi genus non probem maxi moperè, Sed tua me virtus tamen, & sperata voluptas Suauis amicitiae quemuis efferre laborem Suadet, & inducit noctes vigilare serenas. Hic certè vtcumque industriam desiderare valeas; non est tamen quòd punmihi defuisse promptum animum, quo non difficultates modò initio iam pro sitas, sed & angustias temporum & locorum molestias peralacriter superarem. delicet ista conscripsi non solùm extra proprios Lareis; sed & in mutatis subin hospitiis, vt viatorem decuit, & inter niueis, ac frigora Caeli huiusce inclementioris. Quamquam verò facilè obtinui à Corculo hoc meo Luillerio, quicum nos hasce meas peregrinationes institui, vt liceret, quandiu tui causâ necessum forte interquiescere; quanquam haec etiam Arduennae seges πυροον ἐγῆς abunde succurrium quae tempestatis saeuitiem, quantum fas fuit, temperaret; attamen nec censui pitis tam cari abutendum indulgentiâ; nec illis proptereà abundare potui studi rum subsidiis, quae laborem & promouere, & subleuare aliàs potuissent. Siquidem & perpaucas licuit Bibliothecas inuisere, & non vacauit Sarcinulas onere nouo pre grauare. Quod memoro, vt excusationem elucubrato Opusculo texam; sat eniss sentio quam multa sint, quae iudicij tui censuram non ferant. Sed tu voluisti mer quam primùm, & copiosè rescribere: vide quid licuerit praestare. Forrassis non reillud, quod tu visus es praecipuum caput facere, vt Fluddi mentem diuinarem reor enim ne & non satis assequutus illam fuerim, & quod visum mihi circa ipsam est, non dixerim satis apertè. Multus fui: & suspicor tamen quam mihi breuitam legem, in argumento tam vasto, ab initio indixeram, induxisse obscuritatem. Vt cumque sit, aut tibi melior Fluddanae sententiae interpretatio aderit; aut istam meam sic emendabis, vt nisi prorsùs germana sit, videri certè probabilis possit. Coniecturam fore à principio dixi; coniecturam esse iam nunc repeto: quamobrem ea, vt esse potest errori multo obnoxia; sic & limam ingenuè rogat, & facilè veniam meretur Addo solùm, si quidpiam ex ea tibi fortè arriserit, pro votis mihi esse, vt aduersus Fluddum id scitè vsurpes.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 264.1-4","label":"264.1 to 264.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/264.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/264.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 264.9","label":"264.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/264.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/264.9"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}