{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 265.5-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 265.5-8","ref":"265.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/265.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/265.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/265.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":363,"text":"vt sibi Lector nasutus persuadeat hosce seu cygnos, seu coruos Poëtas aut ea legisse, intellexisseve, quae depredicant; aut illustres esse, & qui nullam sibi ex eiusmodi adscriptione gloriolam ambiant? Sunto proinde amici tui, qui hanc tibi aduersus Fluddum nauare operam voluerint, & in quos verearis, ne ex Carminum suppressione, ingratus appareas. Parùm id curandum, cùm, si illi quidem & veri tibi amici sunt, & tui solùm causâ egerunt, facilè effecturus sis, vt non aegrè ferant eiusmodi Anagrammatismos, dicteriolaque omnia rescindi Quippe amici alia tibi sunt occasione cohonestandi; & aliud iam in Antagonistam telorum genus parandum est. Quanquam tu omnia & vides acutiùs, & diiudicas acriùs; quare sic te geres, vt videbitur. Mihi meam sententiolam ingenuè dixisse est satis. Quod posteriore me rogas loco, illud est, vt si quas habeam penes me Caelestium rerum Obseruationes, quae instituto illi tuo, generoso sanè, deseruiant, illas tibi impertiar. Habeo itaque mecum aliquas; sed non eâ formâ, qua velim tibi in re tam seria facere fidem. Siquidem cùm domo discessi, exscripsi solùm pauculas in scheda, quibus neque obseruandi modum, neque Siderum altitudines, quibus momenta temporum fuissem venatus, apposui. Hoc totum est, quod circumgesto; cùm vberiore aliqua singulorum designatione tibi, vt video, opus sit. Eamobrem statim ac tuae mihi redditae fuerunt literae consilium cepi, quo ista quoque in parte tibi facerem satis. Scripsi nempe illicò Diniam, Aquas Sextias, Gratianopolim: quòd vbiuis locorum illorum Obseruationes, quae in vsum tibi cedere possint, depositas habeam. Habeo enim Diniae penes Saluatorem Taxilem in eadem mecum Ecclesia Canonicum, & amicum singulatem; cui cum caeteris meis aduersariis plurimos quoque Obseruationum fasciculos concredidi. Habeo Aquis-Sextiis penes eximium illum virum Nicolaum Fabricium. Petrisci Toparcham, & Parlamenti Consiliarium, haud tibi ignotum secquis est enim Literatorum, cui ille cognitus non sit) ad quem, enixè id postulantem, paucis ante discessum diebus Quaternionem misi, quo eaedem prope, quas tu exigis, Obseruationes continerentur. Habeo Gratianopoli, apud lacobum Valesium, amicum sincerum, & tibi etiam vt reor, notum: cui pridem inter caetera copiam feci obseruationum à me habitaturum circa Martis Acronychismum, & Stationem alteram anni 1623. Hosce ergo per lite Gissendi alia Philosophica. ras post acceptas tuas rogaui, vt aut obseruata, aut obseruatorum exempla, ad me quamprimum mitterent. Porrò nihil adhuc accepis ita iam penè omnia sunt, ex quo Lugduni pestis grassatur, interrupta commercia.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 265.1-4","label":"265.1 to 265.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/265.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/265.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 266.1-4","label":"266.1 to 266.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/266.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/266.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}