{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 277","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 277","ref":"277","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/277","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/277","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/277.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":431,"text":"Quo loco verba illa praetereo, quae ad ipsorum vnum es scribere ausus Quapropter, si verum hîc sine inuidia scribere licet, ausim sperare venturum tempus aliquando, quo illa opinio, quae ponit accidentia realia, vt à ratione aliena, & incomprehensibilis, & parum tuta in Fide à Theologis explodetur, & mea in eius locum vt certa, & indubitata recipietur. Quod hîc dissimulandum esse non putati vt &c. Ad haec mirari etiam subit, cur tuum ingenium ita euectum habeas supra conditionem caeterorum, vt si qui dissentiant abs te dicas eorum ingenia ita immersa sensibus, & Metaphisicis cogitationibus prorsùs abhorren tia, &c. Nam quod supra sensus nihil sapiant, & Metaphisicè nihil cogitent; quomodo potes dicere, nisi quia non sapiunt, neque cogitant tuo modo. Quaeso te enim etquaenam est Metaphysica cogitatio? De vi vocis non disputo, quam Aristotelis Secta tores imposuere illi Philosophiae parti, cuius membrum fuit Theologia ab auctore dictaTheologia, inquam, naturalis, quae rationi nititur, vt discernatur à supernaturali, quae sola Dei reuelantis authoritate fulcitur. co solùm, cùm ea seu Metaphysica, sel Theologia, sit Platoni Dialectica, quasi quae ratione vtatur; ex quo factum est, vt nonnulli ex eius Sectatoribus eandem Rationi lem, ac Intellectualem appellauerint, putas tes nempe res Diuinas non nisi ratione intel ectuque percipi; ideò tuam illam cogita tionem esse non posse aliam, quam Diale cticam, siue rationalem, ac intellectualem ocCùm tua ergo ratio, ac intelligentia cupetur heic circa Dei exsistentiam, ac mentis humanae separabilitatem; idcircò nos potest tibi esse alia Metaphysica cogi tatio, quàm ea, qua ratiocinaris, ac intelligis tum Deum exsistere, tum mentem separabilem esse. Igitur & cum existimas alios cogitationibus Metaphysicis abhorrere, ex stimas illos nec ratiocinari, nec intelligerequòd Deus exsistat, aut Mens seperabilis sitEcquonam verò argumento ductus id existimas, nisi quia ferre non potes opponi al ipsis gloriari te nimium de tua ratione, intelligentia, quasi ea sit omnium perfectissima, nihilque opponi aut possit, aut depeat? Ac de caeterorum quidem ratione, & intelligentia, quatenus perfecta, imperfectave sit, non assumpsi heic disquirendum: hoc tamen dico, dum ratiocinantur, ac intelligunt exsistere Deum, mentemque humanam esse separabilem, sapere illos supra sensus, ipsorumque cogitationem non posse non Metaphysicam esse. Nam sensuum est quidem, quod sensibilia percipiant, sed quòd à sensibilibus ad intelligibilia progrediantur, & inuisibilia Dei, quiis quae fecit, visibilibus intellecta conspiciant, hoc rationis est, atque intellectus. In eo differunt a te, quòd tu putas te absque praeuiis sensibus ad intelligibilia ferri, ac Dei, Mentisque non modò exsistentiam, separabilitatemque; sed etiam vtriusque intimam naturam clarè, ditincteque intelligere; illi & habeant sensibilia pro gradu ad intelligentiam; & cùm intelligant Ad Cartesij Metaphysicam & Responsa. intelligant de Deo, Menteque separabili fieri Geometricarum quarundam instar quòd sint; non proinde profitentur intellisolum euidenteis, cum perceptae integrae fuerint. gere se quid sint.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 276","label":"INSTANTIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/276","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/276"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 278.1-4","label":"278.1 to 278.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/278.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/278.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}