{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 298.6-10","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 298.6-10","ref":"298.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/298.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/298.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/298.6.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"Vtcumque id fuerit, dicare iam Mens, atque esto Res cogitans praecisè. Subdis, solam cogitationem non posse divelli à te. Hoc verò non est, cur tibi negetur: si praesertim sis sola Mens, & nolis tuam substantiam à substanti: animae plusquàm consideratione distinctam. Quanquam haereo, an cùm dicis non posse cogitationem diuelli à te, intelligas re, quandiu es inde sinenter cogitare. Id sanè conforme Effato Philosophorum celebrium, qui immortalita tem tuam probaturi, assumpsere te perpetuò moueri, seu, vt ego quidem interpretor, congitare perpetuò: verùm ij non persuadebuntur, qui non capient quo modo possis aut per soporem lethargicum, aut in vtero etiam cogitare. Quo loco haereo praeterea, an existimes te in corpus, illiusve partem intra vterum, aut ab exortu, esse infusam. Sed nolo molestiùs id inquirere, neque rogitare, an reminiscaris quid in vtero, primisve ab exortu diebus, mensibus, aut annis cogitaueris, neque, si id sis responsura, quamobrem oblita omnium fueris. Insinuo duntaxat, vt memineris, quàm obscura, quàm tenuis, quàm penè nulla esse potuerit temporibus illis tua cogitatio. Pergis, te non esse compagem membrorum, quae corpium humanum appellatur. Id verò admittendum est, quia spectaris solùm, vt res cogitans, & pars humani, compositi ab hac ex teriore, crassioreque distincta. Non sum etiam, inquis, tenuis aliquis aer istis membris infusus, non ventus, non ignis, non vapor, non halitus, non quicquid mihi fingo: suppositi enim ista nihil isse; manet positio. Heic autem consiste, ô Mens, & positiones, seu potiùs fictiones illae tandem facessant. Non sum, inquis, aer, att aliquid tale: at si anima tota tale quidpiam est; quorsum tu, quae censeri pores pars animae nobilissima, non censearis quoque esse quasi flos, seu portio subtilissima, purissima actuosissimaque illius? Fortassis, inquis, haec, quae suppono nihil esse, sunt aliquid, neque diuersum ab eo me quem noui; nescio tamen, nec de hoc iam disputo. Sed si nescis, si non disputas cur te nihil esse istorum assumis. Noni, inquis, me existere; huius autem rei notitia praecisè non potest pendere ab eo, quod non noui. Hoc esto; sed memineris te nondum fidem fecisse, quòd non sis aër, non vapor, non alia. asi","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 298.1-2-5","label":"298.1 to 298.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/298.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/298.1-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 299","label":"RESPONSIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/299","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/299"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}