{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 3","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 3","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/3.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":268,"text":"Nempe Philosophia id speciale habet prae caeteris Artibus, vt operis finem pro suo fine habeat, illumve sic spectet, vt ipso fruatur Cùm beata autem Vita consistat in Ani mi tranquillitate, & indolentia corporis, sed in illa potissimùm (quatenus sunt Animi bo na potiora bonis corporis, vti & mala sunt deteriora malis) idcircò Philosophia Animi praesertim medicina est, provt ipsum reddit, ac tuetur sanum; scilicet eius sanitas ipsamet tranquillitas est. Quare & heinc efficitur, vt neque debeat Iuuenis philosophandi trahere moram; neque Senex vllatenus philosophando defatigari. Quippe ad habendum sanam Mentennemo immaturus, aut vietus est; & qui praetexit philosophandi tempus aut nondum ad esse, aut iam praeteriisse; non secùs facit, ac is, qui dicit, bene, beateque viuendi tempus aut nondum adesse, aut esse elapsum, Philosophandum itaque & iuueni & seni est: illi quidem, vt dum senescet, perseueret bonis efflorescere; ob perseuerantem eorum, quae decorè eatenus peregerit, gratiam; isti verò, vt annis senex, animis tamen inuenis sit, quatenus erit à futuris, impendentibusque securus. Nempe Philosophia est sola, quae sui cultores fidenteis, & ab omni vano timore facit liberos; ipsique adeò seruiendum est, vt con tingat vera libertas. Felices ij tamen, qui eo corporis, Animique habitu sunt, aut in ea gente nascuntur, vt possint siue ex seipsis, siue impulsi ab aliis Philosophiae operam dare, & Veritatem prosequi, cuius assequutione Homo verè liber seu sapiens, sibique imperiosus efficitur. Siquidem, triplicis sunt notae, qui Animum huc applicant. Sunt enim quidam, qui ad Veritatem sine vllius adiutorio exeant. Sunt, qui operâ alienâ indigeant; non ituri, si nemo praecesserit, bene sequuturi. Sunt, qui cogi ad rectum, compellique possint; quibus non duce tantùm opus est, sed adiutore, & vt ita dicam, coactore. Gassendi alia Philosophica.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 2","label":"SVIS RESTITVENDA LOCIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 4.1-4","label":"4.1 to 4.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/4.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}