{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 300.14-17","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 300.14-17","ref":"300.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/300.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/300.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/300.14.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"non possis illud tanquam probatum; aut concessum assumere. Alterum, te immeritò hisce verbis jam conclusisse, Sum igitur praecitè tantum res cogitans. Quid sibi enim vult illa vox tantum? An non restrictiva est; vt sic oquar, ad solam rem cogitantem; & exclusiva aliarum omnium, inter quas sunt compages membrorum, tenuis aër, ignis, vapor, halitus, & caetera corpora? An cùm sis Res cogitans, nosti te praeterea harum nullam esse? Respondes perspicuè te id ignora te. Nescio, inquis iam non disputo. Cur igitur dicis te esse tantum rem cogitantem? An non id dicis quod ignoras? an non infers id quod non probas? an non destruis id; quod struxisse te arbitraris? En nempe tuum ratiocinium, Qui scit se esse rem cogitantem, & nescit an sit praeterea res alia, vtpote compages membrorum, tenuis aer, &c. ille est praecis. tantum res cogitans: Atqui ego scio me esse rem cogitantem, & nescio an praeterea sim res alia, vt pote comges membrorum, tenuis aer, &c Igitur sum praecisè tantum res cogitans. Non retexo; quia sufficit rem, vt se habet proposuisse. Adnoto solùm, cùm propositio videatur esse adeò absurda, non abs re superiùs admonuisse me cavendum tibi non modò esse ne quid imprudenter in locum tui assumeres, sed etiam ne non satis assumeres, & noscens aliquid de te, hoc esse tuam totam naturam putares. Vnde & iam dico te rectè ratiocinantem potuisse dumtaxat in hunc modum arguere, Qui scit se esse rem cogitantem, & nescit an sit praeterea res alia, vipote compages membrorum, tenuis aër, &c. ille se novit prae cisè tantùm rem cogitantem: Atqui ego scio me esse rem cogitantem, & nescio an praetereà sim res alia, vtpote compages membrorum, tenuis aër, &c. Igitur ego noui me praecisè tantùm rem cogitantem. Hoc sanè modo legitimè, ac verè conclusisses, nemoque tibi succensuisset, sed attendisset solùm ad ea, quae potuisses deducere; hunc autem cùm tantum discriminis sit inter hasce duas conclusiones Sum praecisè tantùm res cogitans, & Noui me praecisè tantùm rem cogitantem, quis te procedente ab eo quod nosti, ad illud quod es, ferre paralogismum possit:","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 300.9-13","label":"300.9 to 300.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/300.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/300.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 301","label":"DVBITATIO V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/301","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/301"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}