{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 308","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 308","ref":"308","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/308","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/308","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/308.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":355,"text":"Nam percipis quidem ceram, eiusve substantiam debere esse aliquid praeter eiusmodi formas: at quid illud sit, non percipis, nisi nos falsis, Neque enim id tibi reuelatur, vt reuelari potest homo, cuius priùs vesteis, pileumque solum conspeximus: dum ista illi detrahimus, vt quis, aut qualis sit noscatur. Deinde cùm putes id te quomodocumque percipere, quomodo, quaeso, percipis? An non vt aliquid fusum extensumque? Neque enim tanquam punctum concipis, tametsi huiusmodi sit, vt nunc latiùs, nunc contractiùs extendatur. Et cùm huiusmodi extensio infinira non sit, habeatque terminum, an-non illuc etiam concipis quadam ratione figuratum Et cùm videaris tibi illud quasi videre, non ne illi praeterea nescio quem tametsi confusum colorem affingis: Habes id certè vt corpulentius, ita visibilius, quàm merum inane. Quare & tua intellectio imaginatio quaedam est. Si dicas te absque vlla extensione, figura, coloreque concipere; dic, bona fide, qualenam ergo? Illud, quod habes de homi nibus visis, seu mente perceptis, quorum tamen non nisi pileos, aut vesteis conspicimus, non arguit mentem potiùs esse, quàm imaginatricem, quae diiudicet. Certè & canis, in quo parem tibi mentem non admittis, simili mo do diiudicat, cùm non herum suum, sed pi leum solum, aut vesteis videt. Quido quòd tametsi herus stet, sedeat, cubet, reclinetur, contrahatur, effundatur, agnoscit tamen semper herum, qui sub omnibus illis formis esse potest, cùm tamen non sub vna potius, quàm sub alia sit, eadem proportione, qua cera? Et cùm leporem currentem venatur, integrumque, & mortuum, ac postea excoriatum, discerptumque in frusta videt; putas non existimat eundem semper leporem esse? Quod proinde dicis, perceptionem colo ris, duritiei, & similium, esse non visionem, non tactionem, sed solius mentis inspectionem; esto, dummodo mens non differat ab imaginatrice reipsa. Cùm verò addis, eam inspectionem isse posse imperfectam, & confusam, vel perfectam & distinctam, provt minùs, vel magis ad illa, ex quibus constat cera attenditur: id sanè arguit: non inspectionem mente factam, illius nescio cuius rei, quae est praeter omneis formas, esse claram, distinctamque cognitionem cerae: sed inspectionem per sensus factam omnium, quantum fieri potest, accidentium, mutationumque, quarum cera est capax. Ex his certè conciperes & explicare poterimus quid nomine cerae intelligamus; at nudam illam, vel potiùs occultatam substantiam neque ipsi concipere, neque explicare aliis valemus.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 307.8-9","label":"307.8 to 307.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/307.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/307.8"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 309","label":"RESPONSIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/309","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/309"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}