{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 313","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 313","ref":"313","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/313","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/313","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/313.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":389,"text":"Verùm, si putasti substantiam, eiusve naturam esse propterea manifestatam, intellectamque qualis reuerâ in se est, adeò vt non lateant, quae illius intima sunt; longè, quantum quidem opinor, aberras à scopo, ad quem huma ni ingenij imbecillitas potest, ac debet collineare. Quippe aliud est attributum, seu proprietas, & aliud substantia, sive natura, cuius est, vel ex qua emanat: ita cognoscere attributum, sive proprietatem, proprietatum que aggeriem, non est, propterea cognoscere ipsam substantiam, sive naturam. Quicquid possumus cognoscere, est, hasce, vel illas esse huiusce substantiae, sive naturae proprietates, quando id obseruando patet, & experientiâ perspicuum fit; neque penetratur proptereà in ipsam substantiam, siue naturam intimam; vt dum spectantes aquam scaturientem, cognoscimus quidem hanc aquam esse ex hoc fonte; at non propterea obturis aciem in interiorem; ac subterraneam scaturiginem figimus. Ita videtur instituisse Deum Opt. Max. cùm & naturam condidit, & nobis vsuram illius concessit. Etenim quicquid fuit nobis de re vnaquaque nosse necessarium, il lud nobis apertum fecit, tribuendo rebu proprietates, per quas innotescerent, & nonbis sensus varios, quibus illas apprehenderemus, ac facultatem interiorem, qua de iisdem iudicaremus. Quod ad internam verò naturam, & quasi scaturiginem, illam, vt nobis cognitu non necessariam, occultam voluit, & nos, cùm nosse affectamus, aut praesumimus, intemperantiâ laboramus. Non sanè, quos nosse, & pulchrum, & desiderabile non videatur; sed eo nempe modo quo pulchrum, ac desiderabile est (sic certè soleo dicerelis alas habeamus, aut vt in perpetua inuenturum, imus. Siquidem vt ista, ita illud quoque aut exoptare, aut sperare, intemperantis, & naturae suae conditionem ignorantis animi est. Et quod nam sanè foret discrimen in ter Deum, & hominem si foret homi conscius omnium, quae in ipsis Dei operibus sunt? Si gloriari posset se totam ali cuius rei naturam ita habere perspectam, Deus de ea nihil cognosceret ampliùs Viletur proinde ter Maximus Deus ita se gessit se, vt solent vulgò opifices automatum ae mirandorum. Quippe vt isti automata ita in vulgus exhibent, vt spectaculum motuum admirabilium non invideant; & inirium sit, si cùm illi facere manifesta nollis interiora machinamenta, spectatores obmutmurent; ita & Deus opifex Mundi 16 rumque in eo omnium à maxima vsque ue minimam admirabilium, ea fuit erga nebonitate, vt illarum contemplationem nobis non inviderit; & iniuria illi fiat, si qui ptaeter ea, quae voluit de illis innotescer conqueratur, quòd intima quoque natucuiusque arcana non detexerit, aut sese de iis quantum ipse, posse cognoscere praesumis, Sed ad rem vt redeam, cùm id, quod hac tuMedita Ad Cartesij Metaphysicam & Responsa.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 312","label":"INSTANTIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/312","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/312"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 314.1-4","label":"314.1 to 314.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/314.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/314.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}