{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 314.11-13","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 314.11-13","ref":"314.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/314.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/314.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/314.11.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Mihi ad calcem meditationis colligere sufficit, & cogere in Syllogismum tuam totam de natura Mentis, eiusque notitia ratiocinationem, Qui non est compages membrorum, nec tenue corpus ipsis infusum; cognoscit vero se praecise esse rem cogitantem, hoc est dubitantem, intelligentem, affirmantem, negantem, volentem nolentem, imaginantem sentientem; cognoscit autem non imaginatione, sed intellectis, eo modo, quo substantiam cerae propriis attributis nudam: ac praeterea perspecta habet omnia attributa, quibus natura mentis manifestatur; omneis scilicet singulareis vireis, cognoscendi omnia singularia attributa tam cerae, quàm omnium omninò rerum singularium, quibus cognitis tales vires cognoscuntur; ille & perspectam habet totam naturam mentis, & mentem habet notiorem, quàm corpus: Atqui ego non sum compages membrorum, nec tenue corpus ipsis infusum; cognosco verò me, &c Igitur ego & perspectam habeo totam naturam mentis, & mentem habeo notiorem, quam corpus. Cùm verò ad imbecillitatem ratiocinationis nihil sit addendum ad ea, quae deducta hactenus sunt; dico solùm, si veram esse, vereque probatam conclusionem putas; si existimas confecisse te, quod promisisti titulo, ac saltem illud, quod Mens sit notior, quam copus; debere tibi igitur non esse incognitum corpus. (Et quomodo certè illud comparares cum mente, & diceres notitiam vnius esse clariorem notitia alterius, nisi in te esset vtriusque notitia? Quomodo ex attributis corporis intelligeres attributa mentis, nisi praeintelligeres ipsa attributa corporis? Quomodo reuersus eò, quò volebas, illud diceres, Cùm mihi nunc notum sit Mentem, & corpora non propriè à sensibus, vel ab imaginandi sacultate, sed à solo intellectu percipi, &c. ) Dico id, inquam, primò; vt intelligas illud non abs re tibi obiici, Propter quod vnumquodque est tale, & illud magis tale est; Atqui propter attributa corporis nota sunt attributa mentis; Igitur attributa corporis sunt notiora attributis mentis. Et subsumendo, Ex duobus, illud est notius alio, cuius attributa notiora sunt (si quidem substantia ex te per attributa manifestatur) Atqui ex comparatis corpore, ac mente; attributa corporis sunt notiora attributis mentis; igitur corpus est notius mente.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 314.7-10","label":"314.7 to 314.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/314.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/314.7"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 314.14","label":"INSTANTIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/314.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/314.14"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}