{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 34","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 34","ref":"34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/34.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":426,"text":"Scilicer cet omnia pondera parallelis motibus cadunt, non in angulum verò connituntur quòd si sicut in Vniuerso, ita & in Mundo regio vnica sursùm, è qua grauia omnia ad ueniant; vnica deorsùm, in quam eadem tendant. Quò fit, vt probandi non sint, qui dari Antipodas dicunt; homines nempe in auersa Terrae regione ita sitos, vt vestigia nobis opposita vrgeant, eo modo, quo videre licet simulacra hominum, aliarumve rerum inuersa aut consistere, aut procedere etiam subtus aquam. Quippe illi praeter naturam & conditionem rerum grauium, tueri conantur & homines, & alia corpora Terrena illeic posita, sursùm, seu versùs Terram niti; & tam non posse è Terra in loca Caeli inferiora recidere, quàm nostra haec non possunt in Caelum sponte auolare. Vtcumque aliunde cohaerenter suae suppositioni dicant, esse Antipodibus diem, cum nobis est nox, & noctem cùm nobis est dies. Itaque, Terra quidem in orbem, circulumve est conformata; sed tamen quasi dicus, aut tympanum; non verò quasi sphaera, aut globus. Nempe haec eius facies, quam nos incolimus, quaeque habitari sola potest, lata est, seu plana, non verò globosa; ac talis, in quam omnia pondera rectâ, seu ad normam ferantur, quemadmodum dictum iam est. At verò, cùm sic res se habeat, difficultas tamen non exigua est, quî fieri possit, vt consistat, neque deorsùm in quam regionem diximus lapsuros Antipodas, cadat. Verumtamen Terra non cadit, quoniam insidet aëri, tanquam ipsi congenea, neque adeò ipsi oneri existens, vt Animalia insident, tanquam congenea, ipsi Terrae. Nimirùm facile est captu esse in aëre subiecto hanc Terrae sustentandae vim; quod Terra, & Aër ab ipsa Mundi conformatione res congeneae sint, & cognatione quadam reuinctae, tanquam eiusdem totius partes oneri sibi mutuò non sint; sed quasi omni grauitate, compressioneque deposita, mutuâ complexione teneantur; maximeque cùm possit Terra ad superiorem hanc sui partem magis compacta, grauisque esse, & sensim inferiùs magis laxa, minusque grauis fieri, quovsque tandem parte sui infimâ ad aëris suppositi naturam proximè accedat. Proptereà autem dixi Terram non fuisse exteriùs formatam, extrinsecusque illatam in Mundum; eo nempe casu pondere suo aërem illum premeret, quemadmodum minimum pondus nostris sentitur corporibus, si extrinsecùs imponatur; cùm tamen nec caput, nec caetera membra sibi mutuò sint grauia, quòd congenea sint, communique inte totius eiusdem corporis vinciantur. Ac, ne incredibile sit, rem adeò tenuem, ac est aër, posse adeò crassam molem sustentare; cogita dumtaxat, quàm res sit tenuis Anima, Animalisve spiritus; & quàm tamen crassam, quamque ponderosam molem corporis sustentet, ac regat; & vel eo quidem nomine solùm, quòd ipsi coniuncta, vniterque apta res sit; quemadmodum est aër ipsi Terrae, Non est verò proptereà reputandum Tertam esse animatam, ac multò minùs Deam quandam; id enim iam antè refuratum est.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 33-2","label":"CAPVT PRIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/33-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/33-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 35","label":"CAPVT PRIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/35"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}