{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 340.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 340.1-4","ref":"340.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/340.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/340.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/340.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Ego verò obieceram consequutionem illam Maioris propositionis esse fallacem, quoniam prisci Philosophi potuissent pari iure sic ratiocinari: Si est in nobis idea infinitae substantiae, talis idea non potest esse in nobis posita, nisi al psamet substantia, quam proinde sit necessarium exsistere. Atqui est in nobis idea infinitae substantiae, videlicet infiniti Vniuersi, infinitorum Mundorum, insinitorum principiorum: Igitur talis idea non potest esse in nobis posita, nisi ab ipsamet infinita substantia, scilicet infinito Vniuerso, infinitis Mundis, infinitis principis, quae proinde sit necessarium exsistere. An non soluendum hoc fuerat, si paraogismum esse non putabas? Ac verbulum quidem quasi in transcursu iu dubitationem sequentem interiicere visus es: sed illud ibi apparebit. Praetereo heic infirmitatem tuae illius consequutionis ex tuis ipsius princi piis. Cùm enim admiseris posse in te esse ideas falsas, neque causam positiuam praeter te exigere; quorsum si in te sit idea substantiae infinitae, illa non possit esse falsa, neque vllam positiuam praeter te exigere causam cuiusmodi censenda est extitisse idea antiquorum Philosophorum: Et prae occupas ipse quidem obiectionem his verbis, Nec dici potest hanc fortè ideam Dei materialiter falsam esse, ideoque à nihilo esse posse, vt paullo antè de ideis caloris, & frigoris, & similium animaduerti: Nam contra cum maximè clara, & distincta sit, & plus realitatis obiectinae, quam vlla alia contineat, nulla est per se magis vera, nec in qua minor falsitatis suspicio reperiatur. Veruntamen quomodo id probas esse maximè claram & distinctam; nisi te probes esse vnam ex beatis mentibus, quae in Caelo sunt: quomodo continere plus realitatis, quàm vllam aliam, qualis ex rebus creatis, desumi, colligi, & ampliari potest; imò & speciatim quàm illam antiquorum Philosopho rum? quomodo nullam esse per se magis veram, & in qua minor falsitatis suspicio reperiatur; nisi idem licere putes antiquis illis Philosophis?","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 339.10","label":"RESPONSIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/339.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/339.10"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 340.5","label":"RESPONSIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/340.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/340.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}