{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 344","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 344","ref":"344","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/344","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/344","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/344.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":190,"text":"Tu nihil ad hoc, sed quia ego subieceram te iudicantem Deumita actu insinitum, vt nihil perfectioni eius addi verteret, indicare quod ignorares, & ex praesumptione solum iudicare, vt iudicabant Philosophi infinitos Mundos, &c. Id stomachabundus ita excepisti; Nec iudico id, quod ignoro; rationes enim attuli, cur id iudicarem, & quidem tam firmas, vt nullam ex psis vel minimum impugnare potueris. Quod quidem quàm verum sit, quamque satisfaciat, viderint lectores. Admoneo solùm, cùm tu postremò ita fuisses ratiocinatus: Quod est in esse obiectiuo ideae, id actu exsistit, (quoniam esse obiectiuum ideae non à solo esse potentiali, quod propriè loquendo, nihil est, sed tantummodo ab actuali, sine formali potest produci:) Atqui in esse obiectiuo meae Ideae est Deus vel Ens infinitum: Igitur Deus, vel Ens infinitum actu exsistit: Insinuasse me quoque vt videres quid firmitudinis haberet illud principium, Esse obLectiuum ideae, &c. propter illud, quod iam obieceram de Idea Architecti, antiquorum que Philosophorum; qui necessariò inferrent exsistere infinitos Mundos, si eius ideae quam de illis haberent, esse obiectiuum non ab illorum esse potentiali, sed solummodo ab actuali, seu formali produci posset: admoneo, inquam, me insinuasse; & cùm respondendum hauddubiè fuisset aliquid, nihilominùs te nihil respondisse.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 343.9-10","label":"343.9 to 343.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/343.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/343.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 344-2","label":"DVBITATIO IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/344-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/344-2"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}