{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 362.5-7","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 362.5-7","ref":"362.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/362.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/362.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/362.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":196,"text":"Porrò, si nosse te illam dicas, si proinde ad difficultates, quas proposui, respondeas, ô quam magnus Apollo eris! Sed iterum vide, amabo, ne cùm inter causas secundas aliae generales sint, ac remotae; aliae singulares, & propinquae; illas pro istis accipias; cùm non illae tamen, sed istae quaerantur. Etenim, cùm nulla sit philosophantium Secta, quae excogitatis rerum principiis, non adnitatur omnia naturae effecta ex ipsis deducere; nulla est, quae non generaleis, remotasque causas edisserat; sed cùm singulares, & propinquae poscuntur, qualeis nosse operae praetium est; nulla est, quae non obmutescat, aut ineptissimè garriat Et aliae quidem prae aliis verisimilia proferunt, longiusque non nihil progredi videntur; veruntamen neque illae quidem verisimilitudinem praetergredi possunt; neque non consistere citra interualla, à causa speciali, proximaque, insuperabilia. Sic verò, non diffiteor quidem, quin tu pro tua solertia verisimiliora, specialiora, propinquiora quaedam possis dicere; at ea dicere, ex quibus difficultates propositas in aperto statuas, & non ipsas potiùs intra caliginem insuperabilem relinquas, hoc est, quod imbecillitatis humanae conscientia persuaderi non finit. Et dicito Physicis debere niti omnia firmissimis rationibus addendum tamen quatenus, & quousque homini licet. Nam circa generalia quidem ile mo non Geometrico progreditur more, Nihil nisi ex materia fit; nihil sine motu, & agenis sit, &c.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 362.1-4","label":"362.1 to 362.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/362.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/362.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 363","label":"INSTANTIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/363","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/363"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}