{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 429.8-10","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 429.8-10","ref":"429.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/429.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/429.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/429.8.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"Ad hoc verò id repetendum, quod paulò antè dicebamus, vnamquamque rem visibileis radios circumquaque diffundere, & cùm omnis superficies sit inaequabilissima, nullam esse illius partem, quantumuis ad sensum exiguam, ex qua, ob facieculas varias, radij prope innumeri variè in orbem non emittantur, Necesse est autem huiusmodi radios tantò esse confertiores, quantò propiùs à re discedunt, tantò rariores, quantò remotius. Itaque quantò oculus obiectae rei fuerit propior, tantò radios excipiet plureis ex illius partibus, ipsarumque particulis; quantò remotior, tantò pauciores. Nempe in progressu nunc illi, nunc alij variè praeterlabuntur, alioque, quàm in oculum tendunt. Quare & bene dici potest imaginem rei in oculo pingi ex pluribus radiis, ipsiusque rei videri parteis, seu particulas plureis, dum propè abest, quàm dum procul. Enimuerò quia dum est procul, illi soli radij in oculum coëunt, qui procedunt ex partibus oculo directè obuersis, nec intercipiuntur alij radij interceptarum partium, quòd, vt dictum est, aliò dirigantur; heinc fit, vt imago coalescat ex radiis dissitarum quidem, sed quasi connexarum partium; sicque contractae partes appareant, quae in re disparatae sunt; atque idcirco res videatur minor, quasi constans videlicet ex pauciore numero partium; ac proinde confusior, quasi partibus non perinde discretis. Rude exemplum esse potest, cùm iuga montium conspicimus, ac pro eodem monte ne pupillae angustiore in luce facto, & dilani monte habemus, quòd interceptae valles non tatiore in vmbra; cùm experientia aduersepareant, aut dum campos intuemur, habetur. Et memini. quidem vidisse qui existium musque pro mera planitie, quòd fluuios ret, dum manum, galerum, aut rem aliam sossas, & alia loca depressa non interuideaoculo obtendimus, superciliumve contrahimus.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 429.4-7","label":"429.4 to 429.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/429.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/429.4"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 430.1-5","label":"430.1 to 430.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/430.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/430.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}