{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 439.6-10","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 439.6-10","ref":"439.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/439.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/439.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/439.6.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":347,"text":"Sin verò fuerit conca uum: quia vno similiter fastigiolo directè obuerso, caetera aliò conuertuntur, fit vt radio quoque ex illo directè reflexo, caeteri ex aliis versus eum flectantur, coëantque, & angulo quidem tantò semper acutiore, quantò propiùs, tantò obtusiore, quanto remotiùs reflexi coaluerint. Dicenda haec pluribus forent; sed intelligenti sufficient; cùm aliunde causam contineant eius varietatis, quae tam in refractionibus, dioptrisque, seu perspicillis contingit; quàm in reflexionibus, catoptrisque, seu speculis. Nempe quia eodem modo se habent tam lucis, quàm imaginum radij, fit vt homini perspicillo plano vtenti res eadem, seu aequalis sibi nudo oculo spectatae appareat, ob extremorum angulum eundem; vtenti conuexo maior, ob amplificatum; vtenti concauo minor, ob diminutum. Similiterque, vt rem spectanti in speculo plano imago illi aequalis appareat, ob paritatem anguli; spectanti in conuexo minor, ob decrementum; & in concauo maior, ob augmentum. Quippe exindè est aequalis, aut maior, minorve pictura in oculi fundo, Ira si re quapiam exteriùs, & in luce posita, imaginem eius intra aedificium foraminulo exceperis; fiet, vt vitro conuexo interposito, visurus sis ponè positus rem maiorem; & purâ tamen charta vbi faciem priùs habueris, constitutâ, visurus sis in ea minorem; cuius oppositum continget, concauo vitro interposito. Id videlicet, quia vitrum conuexum cogens radios in oculum (vnde est ράσις seu apparentia maior, ratione antè exposita) cogit etiam eosdem in chartam: vnde non potest in ea imago non contracta pingi, ac videri. Concauum autem disgregans ab oculo radios (vnde ex paucis superstitibus est in eo ράως, seu apparentia minor) diffundit illos per totam chartam; ex quo necesse est in ea pingi, viderique amplificatam. An heic adiiciam, quòd paulò antè, cùm de foetus formatione mihi in mentem occurrerat? Nimirum, cùm imaginem hominis praegrandis perpusillam intueor, aut praeter perspicillum concauum, aut in superficie speculi conuexi, aut in charta exposita; videor mihi quasi videre specimen illius industriae, qua Natura in tam parua mole exprimit totum corpus humanum. Vt enim radij pauculi ex omnibus superficiei partibus superstites eo ordine coeunt, vt imago ad huc persimilis corpori pingatur: sic particulae seminis ex omnibus partibus generantis deciduae eo situ coalescunt, vt ex iis foetus persimilis generanti elaboretur. Sed digressio haec nimia est.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 439.1-5","label":"439.1 to 439.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/439.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/439.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 439.11","label":"439.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/439.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/439.11"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}