{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 440","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 440","ref":"440","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/440","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/440","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/440.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":429,"text":"Neque obstat sanè, quod affers exemplum de phiala vitri purissimi continente limpidam aquam, quae opposita Soli, vel ardenti faculae, lumen, & radios a lucido corpore suscipiens eos illustreis extra se retrò spargit in aëris diaphani partem vlteriorem. Etenim, si videres quidem eos illustreis radios charta, aliave re exceptos tantae diffusionis, seu amplitudinis esse, quantus est phialae circulus, fatendum esset diaphanum non modò non impedire, sed iuuare etiam radiorum per se traiectionem. At quia illi contrahuntur ad tantam angustiam, vt vel in punctum coëant vel certè in spatium lenticula minus, tametsi phialae diameter semipedalis exstiterit: agmosces sanè illustreis fieri non ob simplicem traiectionem per diaphanum corpus, sed ob coalitionem aliorum cum aliis, facto intereà spatio, quod iis circùm destituitur, vmbrosiore. Scilicet ex radiis incidentibus in phialae partem Soli obuersam alij reflectuntur, vt est antè dictum; alij verò pertranseunt quidem sed non recto itinere; refringuntur enim propter phialae conuexitatem interiùs; vnde & coire deprehenduntur paucis digitis vltra phialam; quo loco non candescunt modò, sed flammula etiam purissima sunt: non modò quippe adurunt manum, sed inflammant etiam pannum, papyrum, lignum, & alia. Et vis experiri quid exinde fiat? Radios vlteriùs excipe, & minùs minusque illustreis obseruabis fieri. Non sanè quòd semper non transierint per diaphanum; sed quòd facta coitione, aut decussatione, iterum spargantur, paulatimque tam rari fiant, quàm fuerint in phialam ingressi. Idem est proinde dicendum de speculo crystallino, quod vrges admissos in se Solis radios emittere post se tam viuidos, vt amburant non rarò tomenta, in qua feruntur. Quippe & illud conuexum est; & non omneis radios admittit, & quos admittit, refringit, ponè coituros; & ambustio nonmisi circa decussationem fit; & radij post decussationem iterum disgregantur, fiuntque tandem non minùs rari, quam in crystallum fuerint admissi. Et loco sanè speculi conuexi vsurpato concauum, non ne longissimè aberis, vt habiturus sis radios illustreis, atque amburenteis; cùm ne sis quidem habiturus, si planum vsurpaueris? Et tamen constat traiectionem semper fieri per diaphanum corpus. Idem dicendum ad id, quod subdis, intuenteis Solem per crystallina perspicilla gra uiùs affici ab intensiori lumine quam nudis oculi discum Solarem inspicienteis. Quippe intensius illud lumen non à simplici traiectione per diaphanum corpus huiusmodi est, sed à traiectione refracta, & ad coalitionem tendente, ob perspicilli conuexitatem. Ex que sit, vt intuentes per plana, concauave perspicilla minùs grauiter afficiendi sint ob lumen remissius a refractione vel nulla, vel ad disgregationem tendente. Idem ad id, quod subiicis, lumen Solis illustre, vinidumque recipi in oculum, & chartam, ad ea corpora transiens per crystallinas dioptrae laminas, obseruatu quoque Cl. Galilei. Neque enim puto Cl. Galileum alias dioptrae laminas intellexisse, quàm magnitudine conuexas; cùm alioquin lumen per planas, concauasque transiens, euadat illustre, at viuidum minùs.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 439.11","label":"439.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/439.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/439.11"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 441.1-3","label":"441.1 to 441.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/441.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/441.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}