{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 443.10-12","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 443.10-12","ref":"443.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/443.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/443.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/443.10.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"Nihil proinde obstant citatae ex Aquilonio definitiores; tum quia ille non tam dixit lucem reflecti, aut repercuti, quàm deriuari ex aëre in aërem, locumve obscurum: tum quia negare non potest id, quod ex aëre repercutitur, vix alicuius esse momenti, respectu illius, quod ex opacis vltra aërem constitutis adest; tum quia illi perinde est, sufficereque omninò debet, quòd lumen secundum admittatur debilius primo ob minorem lucis participationem, siue illa ab aëre, siue ab opaco reflecti dicatur. Quod lumen porro secundum sit debilius primo, & tertium secundo, & quartum tertio, & consequenter donec tandem euadat nulla: id profectò non ex reflexionum debilitate oritur, cùm omnis lucis reflexio supra omnem captum celerrima sit; sed ex minore copia, seu raritate reflexionum. Nam si omnes radij directè impacti in parietem, reflecterentur in alium, hic secundus paries tam esset illustris, ac primus, & lumen vocatum secundum non esset primo debilius: verùm cùm paries ille primus inaequabilissimae sit superficiei, vt ex supradictis intelligitur; fit vt pars quidem radiorum in eum proiectorum repercutiatur in secundum; sed & plurimi tamen sursùm, deorsùm, obliquè, iuxta varias inaequabilitatum facieculas reuerberentur: adeò vt, cùm illi in parietem secumdum non perueniant, necesse sit lumen in illo minus illustre apparere. Eadem retrosùm quasi flectantur: ac omnia quidem Eadem ratione si secundus lumen repercutiat ongè pigriùs, quàm lucis corpuscula, quae in tertium, pauciores sanè radios in illum similis nulla conuolutio remoratur. Quos transmittet, quàm à primo acceperit; similicrassiora verò sint, ea de causa impinguntur terque si tertius in quartum, & quartus in quidem vehementiore cum effectu, cùm maquintum, & ita porrò, quousque sit opus: gnas aedium moleis commoueant; sed int cùm & loco parietum fingere liceat, vel pediuntur etiam faciliùs, vnde & vento profundum puteum, vel longum antrum cu prohibentur, & ne vitrum quidem pertrannus latera reflexionibus obliquis propagent eunt: cumque repercutiantur tardiùs, di radios interiùs, & reperitionibus, quidem strahuntur etiam operosiùs, & coeunt aegrius tot, ac tantis, vt aliquibus semper radiis ex& conquiescunt propiùs, & ita de caeteris, trorsùm reflexis, rarissimi denique, vel nulli quae prosequi est intempestiuum.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 443.6-9","label":"443.6 to 443.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/443.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/443.6"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 444.1-4","label":"444.1 to 444.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/444.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/444.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}