{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 447.5-9","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 447.5-9","ref":"447.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/447.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/447.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/447.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Dicis sextò, Veacem etiam in meridie plerumque vide ; quare & Lunam per eam lucem visibisem fore, si tantoperè à Terra illustraretur Sed lux, qua Venus conspicitur, primaris cit, immediateque à Sole hausta, qualis est & illa argentea, qua Luna quoque interdiu apparet. Non videtur autem potuisse argumentum inde deduci ad lucem secunda siam, quae in Venere etiam nulla obseruatur, non modò interdiu, sed in vespertinis triam, matutinisque tenebris; & ne per TeGassendi alia Philosophica lescopium quidem; adeò vt inter illius cornua nihil à caelo reliquo diuersum possit obseruari. Dicis septimò, Lunam, dum Eclipsin patitur, nihil lucis accipere neque a Terra (tanquam obscuram sui partem ipsi obuertente) neque à Sole (tanquam ipsa Terrae opacitate intercepto quare & fulgorem in ea deprehensum esse partim ab aethere repercussum, partim natiuum. Verùm vt is fulgor sit ex radiis Solis in aëre Terrae refractis, iuuantibus etiam non nihil stellarum igniculis, iam antè declaratum est. Dicis denique, si radij Solis adeò viuidi repercuterentur ex Terra, vt in Lunam pertingerent, eos cum directis coëuntes regionem mediam aëris ita excalefacturos, vt non possent in ea nix, grando, aliaque Meteora progigni. Verùm, cum illa aëris regio suis ex causis frigida sit alia profectò indiget, vt possit incalescere, quàm opposita radiorum simplicium, dupliciumve coalitione. Nam si ponè vitrum conuexum, aut in aprico calescit aër; ibi ea radiorum est multiplicatio, quae in aëre medio non occurrit. Quod putas autem Solis radios ad Lunam vsque non reflecti: cogita quaeso, si sub meridiem attolereris sensim à Terra, ita vt illam respectares ex milliari centesimo, millesimo, decies, & centies, ac tandem ducenties millesimo, seu ex orbe Lunae; annon illam semper decrescentem quidem magnitudine, sed illustratam tamen a Sole videres? Non esset profectò locus, in quo euanesceret, tanta praesertim opacitate, comparatione aetheris; tanta mole respectu Lunae. Si ita verò futurum esset, quid dubitemus Solis radios ad Lunam vsque repercuti, & lucem ibi esse ex Terra, vbi Terra sit futura illustris?","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 447.1-4","label":"447.1 to 447.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/447.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/447.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 447.10-12","label":"447.10 to 447.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/447.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/447.10"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}