{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 459.5-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 459.5-8","ref":"459.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/459.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/459.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/459.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"Neque similiter potest linea BF continuata non secare eandem, sicque tendere vltra versus D, quod est ad parteis, seu regionem attinentem ad ipsum A. Et videri quidem potest obiectum propius directè conspectum ad parteis oculi aperti; sed nempe tunc illud esse debet non in F, seu secundum lineam GH, verùm ad dextram lineae AH, si respiciatur oculo A, vel ad sinistram BH, si respiciatur oculo B; quod aduersatur suppositioni de obiecto constituto in F: neque existimare par est te, si rem es expertus, id non aduertisse. Postremò sic ratiocinaris; Concedamus ti bi lineas ab A, & B, oculis ductas ad H esse parallelas, quod tamen non est; non erunt parallelae BF, & AF; quia BF non est eadem cum BH, & angulum cum ea facit. Pari ratione non erit AF parallela AH. Sunt autem axes oculorum, quibus distincte cernitur F, & angulum faciunt in F. Ergo ibidem conueniunt, & coniunguntur. Heic iam agnosco, mi Bullialde, te, cùm Epistolam egisti, aut habuisse cordi grauiora studia, quae mentem tuam diuerterint, aut non re perisse, quod tuam attentionem promereretur. Nam in eo quidem non haereo, quòd huius quoque ratiocinij enerviam prae ruditate non videam, cùm & mihi appareat id supponere, quod probandum foret (scilicet lineas ex B, & A facere angulum in F) & quod assumit angulos fieri ex huiusmodi lineis, cùm lineis AH, BH, videatur esse quoque verum in lineis verè parallelis, quales sunt BV ipsi AH, & AZ ipsi BH. In eo potiùs haereo, quòd mihi concedis rem neque petitam, neque, nisi helleboro me dignum iudices, petendam. Ego scilicet nunquam censui, quod ne venire quidem visionis, qui per pupillae medium transit, quidem in mentem potuit, lineas ex A & B etiam, versus ipsum contendere. Non negi oculis ductas ad H, esse parallelas; sed sic coquin, si quis possit axem vtrumque hoc censui, axe oculi A directo in H, hibere, vt nihil prorsùs intendatur; sed speaxem oculi B tendere in V; & axe oculi cies rerum pari, vt sic loquar, negligen B directo in H, axem oculi A tendere in Z: tia excipiantur à medio pupillae, & idque propter motus oculorum parallelispossi omnibus circumpositis partibus; mum.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 459.1-4","label":"459.1 to 459.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/459.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/459.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 460.1-6","label":"460.1 to 460.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/460.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/460.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}