{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 463.5-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 463.5-8","ref":"463.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/463.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/463.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/463.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"Quis dum musculi, ac nerui ipsa actione contensuntur, & necesse est exprimantur, ac dissiTentur spiritus à quibus robur totum est; lito remitti, relaxarique musculos, ac neros est opus, vt inter feriendum spiritus ex splant, quibus oppleti, ac veluti turgidi sum iterum fuerint, iterum contendi, & agere possint. Haec ergo videtur probabilis causa, quare concessos à natura geminos oculos habeamus, vt, quòd dicebam de pedibus, alternatim se subleuent; ne si vn temper, continuoque attendendum sit, impar euadat, qui diuturnae visioni sufficere possit. Et cogita, num tibi videat appositè atis causam reddere cohaesionis, seu quasi nexus, quo optici nerui ductu sui medio quasi reuinciuntur. Hac nempe ratione, dunracultas agit, exprimitve nisum per oculorum alterum, intenditur ea nerui portio; quae est inter nexum, & oculum ipsum, in quem inserta, ac dilatata, certâ sui parte feritur à radio, quem idem esse, cum visionis axe priùs diximus: dum, inquam, huiusmodi portio tenditur, nexum versus oculum trahit; intereaque portio alterius inter eundem nexum, & oculum alterum non relaxari non potest; quemadmodum si haec deinceps tensa fuerit; illa non potest non relaxari. Idem nempe sit, ac si duo fila alteris extremis seorsim firmata, ac in medio nexa alteris extremis vtraque manu tenueris; quippe prehensum manu dextra intendere non poteris, quin prehensum laeuâ relaxetur; & dum hoc deinceps intendentes, illud necessariò relaxabitur. Atque haec demum causa videtur, quae simultaneam axium directionem impossibilem facit; ex eaque intelligitur, quod mox dicebam, facultatem totum, aut praecipuum nisum in vnicam partem transferre, vt ille valentior, & perfeectior sit; non potuisset autem facere absque illo nexu, qui id praestat, vt axis vnus cedat, dum alter intenditur, facultate connitente, & quodammodo prosiliente versus obiectum. Non repeto perrô, quemadmodum quoties oculis apertis videre incipimus, aut aliquid paulò attentiùs considerare volumus eum sponte naturae intendamus axem, set vsurpemus oculum, quem à natura potiorem nabemus. Nam praeter meam quidem experientiam, qui sinistrum oculum dextre potiorem obtineo, idem videmus contingere in aliarum partium geminarum vsu: cùm si quidpiam sit pede pulsandum, deliberatione opus non sit, vt valentiorem impinganus; neque si quidpiam corripiendum, feriendumve, vt valentiorem manum immittamus; neque si quidpiam auscultandum, vt valentiorem aurem adhibeamus.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 463.1-4","label":"463.1 to 463.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/463.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/463.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 463.9-10","label":"463.9 to 463.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/463.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/463.9"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}