{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 469.5-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 469.5-8","ref":"469.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/469.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/469.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/469.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":367,"text":"Resondeo fuisse; idque vel eo conicere promptu est, quod existimarint coGassendi alia Philosophica. & ad lores nullos esse in tenebris, ipsos propterea referatur illud ex Poëta vulgare, Rebus nox abstulit atra colorem. scun Heinc volebant quidem simulacra, imagines auolare ex rebus intra tenebras constitutis; at esse nihilominus meras atomorum texturas, quae res inuisas sinerent: quoniam excolores; cùm & vellent res idcircò esse excolores, quòd radiorum lucis appulsu, commistioneque destituerentur: Ex eo factum est, vt cùm illa atomorum dereptio videretur non necessaria, aut intellectu non facilis, insinuarim defendi posse illam in tenebris non fieri; fieri verò in ipsa luce, ob quandam quasi radiusculorum ipsius sollicitationem. Vtcumque sit, transcribo ecce insignem ex Lucretio locum, vnde illorum mens innotescat. Is praeter caetera, sic infit. Praeterea, quoniam nequeunt sine luce colores Esse, neque in lucem exsistunt primordia vern; Scire licet quàm sint nullo velata colore, Scilicet assumpsit probandum nullas atomis, principiisve rerum qualitates natiuas esse, siue competere per se, praeter iam antè expositas, magnitudinem, figuram, & pondus, seu motum: omneis autem qualitate: concretorum corporum, colorem, sonum, odorem, saporem, calorem, humorem, dentatem, asperitatem, &c. nihil esse aliud, quàm varios atomorum se habendi modos, ac relatos praesertim ad organa sensuum, Cùm enim visus, auditus, olfactus, caeterorumque organa specialeis habeant contexturas; esse aliunde in corporibus quasdam atomos eius specialis magnitudinis, figurae, ac motus, quae soli visus organo allapsae, ita in illo recipiantur, vt ipsum moueant, sui sensum faciant, & gratum quidem, aut ingratum, provt subingressa eius porulos, ipsis accommodantur, aut illos discerpunt: quasdam pariter, quae soli organo auditus; quasdam, quae soli olfactus, atque ita de caeteris; adeò vt cùm eae, quae mouent visum, coloris speciem faciant; quae auditum, soni; quae olfactum, odoris, &c. ideò, tametsi ex omni atomorum genere ad omnia organa allapsus fiat, solus nihilominus visus colorem percipiat, solus auditus sonum, solus olfactus odorem, & ita de aliis. Caeterùm colorem variari itemque sonum, odorem, qualitates alias, pro vario atomorum situ, ordidineque, & multiplici earum additione, detractione, transpositione; eodem planè modo, quo in literis, quae tam paucae numero cùm sint variè tamen positae, & compositae, incredibilem vocum varietatem faciunt: sic enim vt Z, solo situ mutato, hoc modo N, aliam omnino exhibet speciem, & provt vnam, plureisve praeponis, postponis, commutas, addis, detrahis, variari speciem deprehendis; ita proportione, coloris, caeterarumque qualitatum variationem contingere.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 469.1-4","label":"469.1 to 469.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/469.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/469.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 469.9","label":"EPISTOLA. IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/469.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/469.9"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}