{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 471.6-10","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 471.6-10","ref":"471.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/471.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/471.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/471.6.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"fiunt, cùm vmbellarum intermistione. Hanc addo, quoniam neque reflexionem, neque refractionem, vnam, multiplicem, seorsim, simul, sufficere experimenta varia demon strant; & vel illud est luculentum, quod dixi de plana, amplaque superficie, cui radij bis refracti licet, & prius reflexi colores illos non appingunt. Exigitur ergo praetereà vmbellarum intermistio; & vel id arguit, quòd colores per vitrum non appinguntur, nisi extremis corporum, vbi est non mode commissura generalis lucis, & vmbrae in vlteriore corpore; sed etiam inaequabilitas superficiei in ipso extremo, quae quidem quò scabrosior fuerit, eò colores magis ampliantur; quaeque quantumvis polita videatur, nunquam tamen non esse potest instar serrae, ob rationes dictas in Epistola: adeò vt inter latuscula denticulorum radios heinc inde reflectentium, intercipiantur vm bellae per cauitates interceptas traiectae. Exinde est, cur, vt re per Trigonum conspecta, color croceus, aut caeruleus tantò fit densior, quantò propiùs ipsi extremo appingitur, ob maiorem copiam vmbrarum; tantò dilutior, quantò magis recedit, adeò vt abeat denique in flauum, aut viridem, ipsumque dilutissimum, ob pauciores vmbras, & maiorem lucis abundantiam; ita proportione existimem fieri in corporibus, quae nudo visui colorata apparent. Siquidem vnam quamque particulam vniuscuiusque pili in panno rubro, aut violaceo, concipio se habere non absimiliter, quàm extremum corporis per Trigonum conspecti, quatenus lux potest perinde ex ipsis cum ea reflexione, & intermistione vmbellarum accedere ad oculum, atque accedit ex extremo corporis, adiuta vitro, vmbras veluti commiscente; cùm aliunde nudae eius refractiones sint inefficaces, vt iam dictum est. Pari quoque modo rem concipio in panno flauo, aut viridi, seruata vmbrarum, & lucis proportione: pari in caeteris aut pannis, aut rebus, quarum colores affinitatem, ac velut ortum ex istis habent. At quorsùm ex commistione lucis cum plurima vmbra generantur illi colores oppositi, croceus, & caeruleus? Videmur posse quoddam indicium ex eodem Trigono habere. Nempe quia radij versus basin traiiciuntur longiore via; ideò plura corpuscula per contexturam vitri occurrunt, quae totidem retundant radios, sicque vmbellas vmbellis adiiciant: vnde efficiatur color croceus, qualis apparet quoque in flamma, ex qua crassioris fumi corpuscula per ipsam diffusa toridem auertunt lucis radios ab oculis; & qualis in Sole, aut Luna, quorum plusculi radij à vaporum corpusculis interpositis retunduntur.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 471.1-5","label":"471.1 to 471.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/471.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/471.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 471.11","label":"EPISTOLA. IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/471.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/471.11"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}