{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 499.6-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 499.6-8","ref":"499.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/499.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/499.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/499.6.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Quippe llum de naturale monens, quod nor Prum quoque moneatur, vt aliquo vsque nolle deducat, in vium tenendam dici Sit, & quasi tyrocinio aliquo instituens, flomoneat: neque enim nudo contactu, & absque huiuscemodi promotione pro Felicet vnquam. Inductionem facere nihil di necesse, cùm proposito quolibet exme plo, arrentione solum sit opus, & aliunde constet, quò mouens rapidiùs mouetur, dum contingit, & aliquovsque insequitur mobile, eò celeriùs mobile ferri, & quo segniùs, eò tardiùs. Difficultas esse posset de motu reflexo; nam pila impacta in parietem ita resilit, vt moueri ab eo debere videatur, cùm immotus tamen sit, neque aliquo vsque consequatur pilam. Verùm ea resilitio, motusque reflexus non tam à pariete, corporeve alio reflectente efficitur, quàm ab ipsomet impingente: euenitque solum, vt qui motus directò continilaretur, obstaculo facto continuetur re flexè. Atque id quidem dicere cum ipso Aristotele malo, quàm motus quidpiam tribuere vel parieti, vel parti ipsius; quoniam licet res probabilitate sua non careat (vt arguit leuissimus ictus, qui vni ex treme longissimae, crassissimaeque trabis impactus, exauditur in alio, tanquam successiuè in omneis parteis, & vltrà per aerem, ad aurem vsque propagatus; itemque ictus ianuae in limen, à quo totas concuti aedeis, fenestralia vitra, dum tremunt, demonstrant, caeterâque similia) attamen res longioris est, quàm locus ferat disquisitionis. Quin etiam non alienum foret disquirere, quorsum reflexio ad pareis semper angulos fiat (quantùm ex eius natura est) cum ipsa incidentia: sed quonam tandem proueherer? cum id explicare potissimùm soleam ex emersione rei pensilis à suo perpendiculo, quae non absimiliter fiat ipsi in idem procidentiae: neque possim deducere, quir explicem simul ob quam causam fiat, vt exsistente eadem pensilis longitudine, omnes procidentiae, atque emersiones, omnesque adeò excursiones, recursionesque, de quibus dictum quidpiam iam est, sint prorsùs aequi temporaneae An- non magis congruum putabis meminisse me pollicitationis, qua recepi superiùs declaraturum me ad calcem, quid ex factis experimentis, dicendum monstretur de iis, quae solent vulgò obiici ad impugnandum motum Telluris?","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 499.1-5","label":"499.1 to 499.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/499.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/499.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 499.9-10","label":"499.9 to 499.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/499.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/499.9"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}