{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 502","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 502","ref":"502","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/502","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/502","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/502.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Contingit autem volucres non ad perpendiculum subinde decidere (quod si facerent, non propterea motum horizontalem minus haberent, vt dictum est de lapide secundum turrim decidente) sed posse alarum beneficio eiusmodi motum variare, quantum aer vnà translatus potest esse subsidio. Nam si nullus quidem esset suppositus aër, aut aues alas non explicarent, tum lapidum instar caderent in Terram; at quia aer subest , corpulentiamque aliquam habet, quae alis verberata tantum resistat, quantum satis est, vt volatilia vel sustententur, vel etiam magis euehantur; heinc fit, vt pro repulsu à resistente aere facto, motus aerem varietur, neque ille generalis, horizontalisque ipsi magis obstet, quàm obstat perpendiculari. Nempe illa pars aeris verberata, alisque resistens comparari potest illi parti funis intra nauim tensi, quam funambulus inter saliendum pede pulset. Quin- etiam comparari potest cuilibet parti nauis, è qua quis ipsam pedibus pulsans, salire in quamcumque valeat. Quippe motus nauis, qui illum & insistentem, & per aerem saliendo translatum semper deuehet, nihil prorsùs impediet, quò minus ex vna parte nauis in aliam insiliat, situmque, vt volet, commutet. Declararem in pisce, animalive alio natante; cùm aquam posse & vnà transferri, & magis resistere perspicuum sit; sed res, vt mihi quidem videtur, non est difficilis intellectu. Quanquam, si haereas vel tantillum, habeto intra nauim cuppam aqua plenam, & in ea pisceis; ac deprehendes, qua ratione motus generalis nauis, quo aqua, & pisces conuehentur, nihil sit penitus obstiturus, quò minus pisces eosdem motus sursùm, deorsùm, obliquè habeant, ac haberent, si cuppa, & aqua penitùs conquiescerent, illoque motu destituerentur. Quod inculco, intelligas, posse aerem, aues, & omnia volantia generali illo, & horizontali motu Telluris transferri; & motum tamen istum nihil obstare, quò minus illa volent sursùm, deorsùm, obliquè, & quocumque collibitum fuerit. Sin autem talia corpora sint, cuiusmodi nubes, pulueres plumae, lanae, &c. Imprimis, cum ista è terra, corporeve Terrae innixo procedunt, motum inde impressum habent, tuenturque; & quòd sint non nihil grauiora supposito aere, haud dubiè perpendiculariter tametsi paulò lentiùs) apparerent decidere, nisi ventus succurreret, auerteretque istum motum, cum quo vna generalis, & horizontalis ille perinde copularetur, ac in lapide fieri dictum est.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 501.10-11","label":"501.10 to 501.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/501.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/501.10"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 503.1-4","label":"503.1 to 503.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/503.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/503.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}