{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 517.5-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 517.5-8","ref":"517.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/517.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/517.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/517.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"tereà debetur, quòd ex assignatis Terra motibus, ita Maris aestum exposuerit, vt videatur denique causam eius germanam adinuenisse. Nimirum, quod nauicula aquâ semiplenae, dum placido Mari, aut lacu transfertur, contingit; idipsum Terrae aquas marinas in suis cauitatibus continenti, si per placidum aethera transferatur, eueniet. Vt enim, si nauicula aequabilite moueatur, aqua contenta aequabiliter manet; &, si moueatur tantum rapidius aqua ex prora refugit in puppim, eleuataque veluti haeret, donec rapiditate non-nihil remissa, proprio pondere recurrat in proram, refugitura iterum proprio pondere, siue aequabilis sit motus, siue tardior, siue nullus; & recursura iterum proprio pondere, si vel nihil, vel parum augeatur velocitas, ac refugitura, vt priùs, si vt priùs velocitas, seu rapiditas augescat: ita est necesse accidat in Terra, Marique in eius cauitatibus contento, neque parteis solidiores, ob fluxibilitatem, perinde consequi idoneo Nam si Terra quidem, aut pars eius, in qua Mare est, aequabiliter moueretur, nulla esset ratio, cur Mare reciprocationem subiret: at necesse est subeat, quatenus Terra, seu eius pars, in qua, vt in nauicula, aut vase est, inaequabiliter mouetur. Ac non est quidem motus diurnus ex sese inaequabilis; non item motus annuus; non axis conti nentia; verum ex his mistis creatur quaedam inaequabilitas, quae & geminatas reciprocationes in singulos dies pariat; & illas per solstitia, atque aequinoctia ve hementiores faciat; & (admisto aliunde motu Lunae) etiam in nouiluniis, pleniluniisque intendat. Imprimis enim, cùm pars Terrae, quae, ex. gr. continet Mare Mediterraneum, feratur continuò in ortum motu annuo, & triplo quidem velociùs quàm reuolutione diurna; ac reuolutione diurna non pergat continuò in ortum, sed dimidium quidem circuitus in ortum a bsoluat, dimidium verò in occasum redeundo consumat; efficitur, vt vtroque motu versus ortum conspirante, locus maris Mediterranei feratur velocius per spatia mundana, quàm dum referente diurno in occasum, solus annuus superest in ortum, Id fit, quemadmodum dicebam de pila, quae tametsi pari vtrimque vi manus moueatur à puppi in proram, & à prora in puppim; velocius tamen mouetur à pup pi in proram, propter ipsam nauis superadditam vim.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 517.1-4","label":"517.1 to 517.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/517.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/517.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 517.9","label":"517.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/517.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/517.9"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}