{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 532.18-22","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 532.18-22","ref":"532.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/532.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/532.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/532.18.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":351,"text":"Quarto, cum aquae igitur sub Lunam in tumorem illum vndique trahantur, & refluere exinde debeant non modò in Ortum, sed in Austrum quoque, & Boream, regionesque omneis interpositas, poterit ne ad ortum creari tumor illi similis, qui est sub Luna ad occasum: cùm discedente Lunâ à meridiano, minima pars earum aquarum, ex quibus illeic constitit tumor, ad ortum vsque perueniat, reliqua per totum mare dilabatur? Et fac porrò nunc illum posse ex quocum que voles refluxu creari, quantumcunque ille parum cautè praeoccupauerit, propulsionem fieri aquarum à Luna per quadrantem solùm distante, quam mox per totam diametrum distare supposuerat; Quaeso solùm, quanam ratione is tumor ad ortum creari prima vice potuerit, cùm Deus Lunam condidit in quocumque demum voles meridiano? An ex eleuato sub Luna tumore potuêre aquae ita defluere, vt post horas sex coaceruatae in ortu fuerint; superando nem pe vno horae sesquisecundo orgyias trecentas quinquaginta, hoc est triplo aut quadruplo, velocius refluendo; quàm Mosqueti globus auolet à fistula: nempe vno sesquisecundo auolans tantùm orgyiis centum, vt Mersennus noster primus obseruauit? An fuit cur ibi potiùs coaceruarentur, quàm citra, quàm vltra? an cur quoquoversum non diffluerent, potius quàm initium facerent tumori, qui continenter opponeretur alteri creato sub Luna? Quinio, quî fieri potest, vt praeter parallelum, quo Luna incedit, vllus summus aestus ab ortu, aut occasu adueniat, & non sit potius omnis directè ex austro in boream, ex borea in austrum, secundum ductum meridiani, provt aquae heinc inde aut in tumorem alliciuntur, aut ex tumore demittuntur? Quî fieri, vt vllus ab ortu, aut occasu creari possit; cùm Terrae continentes obstent, ne aquae propellantur, aut refluant, & ad quadrantem heinc inde tumescant? Nam exsistente v. c. Lunâ in Tropico Cancri, locoque inter Africam, & Americam medio, non ne America propulsui, Africa refluxui obstabit? Et quonam saltem modo tumor ad ortum ex ipso refluxu concitabitur, cum ad occasum dicetur alius, nisi ex propulsu, saltem ex attractu creari? Et, si fortè dicat posse aquas obliquo flexu vltra Bonae spei pro montorium circumduci, quonam mode poterunt aequis circumduci temporibus quando qui, si non eiusdem, sed alterius naturam, quondo ex Cancri Tropico, & ex Caprisint, coitionis sunt incapaces. Atqui in corni Tropico discedent?","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 532.13-17","label":"532.13 to 532.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/532.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/532.13"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 534.1-4","label":"534.1 to 534.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/534.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/534.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}