{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 549.5-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 549.5-8","ref":"549.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/549.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/549.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/549.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":363,"text":"Dissimulat rursùs quod ait Scriptura, & creasse Deum omnia simul, & opera Dei manere in perpetuum: Quando quidquid est substantiae corporeae, & ab initio fuit, & dein ceps perseuerabit; nullâque est mutatio, nullus ortus, aut interitus substantiae huiuscemodi; sed variis solùm modis se habet, ratione quorum composita varia sunt ac denominantur, dicunturque oriri, interire, alterari, dum ipsa, vt dixi, principia variè inter se concernuntur, excer nuntur, accedunt, abscedunt, transponuntur &c. Haec, inquam, & alia dissimulat, ex quibus peruidere potuit & vnionem partium, ex quibus componuntur corpora; & generationem, & statum ipsorum, & corpora corruptibilia dici naturalia, quatenus spectant ad integritatem, varietatem, decorem, ac seriem vniuersalis naturae; non autem praecisè quatenus id naturale dicitur, quod est expers violentiae, seu actionis alienae, ac proinde perpetuum. Sic cùm dicit motum caelestem non fore naturalem, defectu aequabilitatis, quòd planetae in Apogaeis tardius, in Perigaeis celeriùs ferantur; dissimulat quos dixi varios vt perpetuitatis, sic aequabilitatis gradus; vt taceam illam tarditatem, & velocitatem esse tantùm apparentem, etiam in Tychonis sententia. Et quamuis Planetarum motus vltrò concedatur non circularis, sed Ellipticus, ac intra eandem seriem non nihil inaequabilis; nihilominus constans restitutio in figura regulari, & principio, fineque carente, instar circuli, aequabilitatem reuolutionum inter sese mutuò collatarum facit: eo modo, quo rem declaraui in pendulo plumbeo, quod licet tam eundo, quàm redeundo inaequabiliter incedat, aequabiliter tamen restituitur suntque omnes itus, reditusque inter se non aequabilis modò temporis, sed quantum est ex se etiam spatij; adeò vt ex accidenti sit, quod reciprocationes simul coeptae perpetuò non fiant Insequitur postea, quod in motu lapidis è mali carchesio dimissi, mistionem esse ex ho rizontali, & perpendiculari dixi, &, si horum alter naturalis censendus sit, illum non perpendicularem, sed horizontalem esse: Quod lepidum est, dicit me etiam de hoc motu secum conuenire; quasi ipse vnquam de illo somniasset, aut quasi ego illum non faciam ex vtraque parte violentum, provt est à principio externo; & quà solum est horizontalis naturalem librationem omnium globi partium, ipsinaturalem habeam, ratione aequabilitatis, mouendo sufficere, ac deinceps perseueris de qua ipse nihil; cùm & ipsi placeat per re; quòd semper eadem Libratio sit, ne pendicularem esse naturalem, quod sit pe quidpiam siue attractionem siue grauitate nes propriam inclinationem mobilis, & esse dixeris, ipsam intendat, aut remitam horizontalem, quod sit proiectitius, & fiat Ex his vero inquit, patet D.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 549.1-4","label":"549.1 to 549.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/549.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/549.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 550.1-4","label":"550.1 to 550.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/550.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/550.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}