{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 558","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 558","ref":"558","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/558","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/558","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/558.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":410,"text":"Et venit quidem mihi in mentem interscribere illam parenthesin, (a qua etiam magnes, dum suspenditur ferrum abducit) Verùm quòd me res eò tulerit sponte, non autem quod meminerim legisse me in eius libro, magnetem ex terra eleuare ferrum, atque retinere suspensum in aëre, ridentem non Terrae tractricem, &c. Itemque ferri frustulum in Terram cadens diuerti ad magnetem lateraliter propè positum, & si quae habet similia. Et ipsamet certè pellectis primùm Epistolis nihil aduertit in se conscriptum, dum me inuisens dixit me ad suam experientiam de ferri à magnete eleuatione nihil respondisse; ac solùm obstupuit, cùm admonui eamdem patêre solutionem pro abductione ferri à Terra, ac pro maiore abductione in Terram: neque praeterea adiecisse me omnia, quae tum in mentem venerant, ex. gr. Magnetem quoque, dum abducit ferrum, à Terra, id non agere, nisi virtute acceptâ à Terra, quae & ipsum trahit, & ipsi trahenti innixum praestat, quatenus vel homo, vel res alia magnetem sustentans, sustentatur ab ipsa Terra, quae aliunde nihil ampliùs facit, dum ferrum, vnam sui partem, magnete, parte aliâ, trahit, quàm dum homo pedem manu attollit, &c. Mirum porrò, quantum ex eo deinceps incanduerit, quòd persenserit illam suam adeò iactatam demonstrationem paruulâ illâ parenthesi velut eminenter contentam, responsione hac eneruari. Eam instituerat huiusmodi: Quibuscumque vis inest naturalis aliquid attrahendi, iisdem vis inest attractum retinendi: Sed Terrae non inest vis graue retinendi (scilicet ferrum retinere contra vim magnetis non potest) ergo nec illud attrahendi. Et viderat quidem, opinor, assumptionem laborare, quod licet vis fortior aliquid abripiat, non sequatur illud, à quo abripitur, vi retinendi destitui; sed credidit instari posse perabsurdum esse tam paruum magnetem plus posse in ferrum, quàm adeò ingentem: Et cùm vidit demùm quid posset ex occupatione mea responderi, continere iam se, suamque patientiam non potuit. Ecce enim indignabundus, Enge ergo, inquit, D. Gassende, heic tandem contra nos quodammodo ratiocinari videris, Sed non vides, quam absurdam trahat caudam talis ratiocinatio; ac tandem suae ipsius caudae virus effundens, Patet, inquit, superius ratiocinium ne quidem sapere Philosophiae tyrocinium. Ego nihil aliud quàm miseror, spectans praesertim quâ trutinâ heic Magister artis ratiocinium castiget; vide, amabò, nisi & tu quoque commiseratione tangaris. Ex hac enim ratiocinatione, inquit, sequitur, quod quo minor erit magnes, eò fortius ferrum a Terra eleuabit, ideoque eò maius ferri frustum; quo autem fuerit maior magnes, id minus efficiet, vel quòd ex eodem magnifestictis duobus globis, vno alterius millecuplossis idem ferri frustum segnius attrahet, quam ill nor; & hic attractum à maiore auellis ab minor esset instar grani sinapi, maior antentis pedalis diametri.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 557","label":"XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/557","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/557"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 559","label":"XXXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/559","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/559"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}