{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 562","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 562","ref":"562","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/562","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/562","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/562.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":391,"text":"Et talem quidem dicere licet maximam opinionum partem, quae verae habentur inter homines; cùm ad illas tamen plaerique ducantur principiis planè oppositis, ac non idcircò vtrimque veris; neque id in rebus modò Physicis, verùm in Moralibus quoque; ex quo fit vt saepè persuasionem probemus, quâ actionem bonam quispiam elicit, cùm improbemus tamen finem, qui in eam persuasionem induxit. Posset proinde propositio ita absolutè pronunciata iure negari, & maximè quidem a Copernicanis, vt qui existimare valeant, tametsi ea fundamenta, quibus innicuntur sint falsa, non ideo nihilominus suam opinionem esse falsam; cùm fieri possit, vt alij habeant eiusdem opinionis fundamenta vera; & quamvis nemo habeat, non esse ta men necessarium eam opinionem esse falsam, cuius fundamenta vera ignorentur; cùm adeò multa vera sint, quae cur talia sint, dicere non liceat. Possent & illi tantò magi eam Propositionem controuertere, quantò qui Terrae improbant motum, tam ex falsa motus Terrae hypothesi, quàm ex vera quietis, calculum deduci verum confitentur. Exinde enim colligerent, quod & vulgò admittitur, Licet non possit ex vero falsum, posse tamen verum consequi ex falso. Sed esto tamen: Transeat Maior; haec enim solùm adfero, vt innuam cuiusmodi sit, quod ille esse existimauit vt certum, ita euidens, neque probatione egens fundamentum; cùm & addere possem, illud cita Logicum esse, vt Physicus fuerit non immeritò causaturus, heterogeneam, longè petitam, languidamque Demonstrationem. Minorem sic probat: Nam opinio ipsa praecipuè innititur duobus illis fundamentis, quod grauia è sublimi cadentia ferantur ad Terram, vt vel vniantur suo toti, vel quòd à Terra trahantur virtute magnetica; sine quibus impossibile est Copernicanos sitam opinionem defendere, quaeque duo superiùs ostensa sunt falsa: Ergo etiam falsa est opinio illa de Telluris motu. Hasce scopas vt colligam; nam & conclusio est eadem, quae ipsius prosyllogismi, non verò ipsa Assumptio, quam probandam susceperat; & quod illam antecedit, nescias an praemissas syllogismi dicas, an antecedens Enthymematis, an argumentationem confusam. Ita opinor dicere voluit: Fundamenta praecipua, quibus Copernicanorum opinio de Telluris motu innititur, ista duo sunt, quod grauia è sublimi cadentia, ferantur in Terram vt vniantur suo toti; & quod à Terra trahantur virtute magnetica Atqui ista duo fundaementa falsa sunt: Igitur illa opinio Copernicanorum de Testissi motu falsis innititur fundamentis. Maioris autem probatio est: Impossibile est Copernicanis suam opinionib defendere, sine duobus illis fundamentis; Igitur illa sunt duo praecipua opinionis tuiss fundamenta. Minoris verò: Iita duo fundamenta sunt: sipendiuisisti. falsa: Igitur ista duo fundamenta falsa sunt Porrò quid ad haec responsuri Copersicis","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 561-2","label":"XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/561-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/561-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 563.1-5","label":"563.1 to 563.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/563.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/563.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}