{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 xli","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 xli","ref":"xli","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/xli","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/xli","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/xli.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"Quin etiam eius ponderis, quod eleuat summum ex diametro vna, duplum eleuat non ex diametris duabus, sed ex quatuor: triplum non ex tribus, sed ex nouem: quadruplum non ex quatuor, sed ex sexdecim: adeò proinde vt proprio R. P. ex perimento eius sententia euertatur, & Galileana confirmetur. Adde &, si velocitatis gradus pro ratione diametrorum crescerent, euenturum, vt dimissis ex eadem altitudine duobus globis ex eadem materia, quorum vnus esset diametro decies maiore, quàm alius, minor caderet decuplò velociùs, ac decuplò citiùs perueniret in terram, quàm maior; cùm experientia tamen doceat cadere aequevelociter, temporeque eodem perueni re in terram: vtcumque aliunde Aristoteles censeat cadere maiorem velociùs & peruenire citius. A pag. 575. ad 57. ART. XXIX. XXX. XXXIXXXII XXXIII. De Tempore, quo R. P. colligit parteis spatij singulas decursum non iri. Origo fuit mali, quòd R. P. & Experimentum falsum (seu quod nullum esset) pro vero habuerit, & illam Motus aequabiliter accelerati definitionem assumpserit, quae traditur nulla temporis mentione: cum impossibile tamen fit seu celeritatem, seu accelerationem, maximeque aequabilem, intelligi, sine comparatione ad tempus. Et quia supponendo velocitates acquiri, vt spatia, manifestè sequitur, vt secundum aequale spatium decurratur dimidio temporis, quo primum; tertium triente, quartum quadrante, &c. (quippe tempore semper exsistente ad velocitatem increscentem submultiplo) cum heic tamen consequantur incommoda varia, ac illud speciatim, quod acceleratio fieret, vt difformiter, sic in ratione plusquam tripla: ideò ostendit quidem R P. ex quibusdam incommodis fieri non posse vt decurrantur spatia temporibus huiusmodis sed ostendi tamen aduersus seipsum, quatenus decurri necessariò sequitur ex ea positione, quod velocitates se habeant vt spatia. A pag. 579. ad 581","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 xl-2","label":"ART. XXIII. XXIV. XXV. XXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/xl-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/xl-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 xli-2","label":"ART. XXXIV. XXXV. XXXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/xli-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/xli-2"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}